Charter Document - 02184051

Charter Document - 02184051


Charter Number: 02184051
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1136
Date type: Internal, A.D., Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Innocentius Episcopus servus servorum Dei dilecto in Christo filio Petro Clun Abbati ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum Bonus et diligens paterfamilias gaudio magno gaudet cum vineam suam locatam agricolis vigilanti studio videt excoli et tribulis ac sentibus pariter emundari Cujus profecto gaudium letitia jocundiori cumulatur si eadem vinea propagatione ordinaria per multorum spatiorum dimensionem incipiat dilatari Proportionali igitur ratione Deo credimus gratissimum esse si Deo dicati religio Cluniacensis Monasterii et diversas Ecclesias exornet atque plurimorum mentes disciplinis regularibus instruat et fide que per dilectionem operatur inflammet Hoc profecto intuitu Montisderiensem Ecclesiam a venerabilibus fratribus nostris Guarino Ambianensi et Simone Noviomensi Episcopis Monasterio Cluniacensi canonice et devote collatam idipsum quoque carissimo filio nostro Lodoico illustri et glorioso Francorum Rege et Rainaldo Remensi Archiepiscopo atque Radulpho de Perrona concedentibus et pro ejus confirmatione Sedem Apostolicam suppliciter exorantibus cum omnibus ad ipsam pertinentibus in perpetuum tibi tuisque successoribus confirmamus Statuentes ut nulli omnino hominum liceat eamdem Ecclesiam vel bona que inpresentiarum legitime possidet aut in futurum justis modis prestante Domino poterit adipisci temere perturbare auferre minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare Si qua igitur imposterum Ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit secundo tertiove commonita si non reatum suum congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo Corpore et Sanguine Dei ac Domini nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat Cunctis vero eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu quatinus et hic fructum bone operationis percipiant et apud districtum Judicem premia eterne pacis inveniant Amen Ego Innocentius Catholice Ecclesie Episcopus Ego Guillelmus Prenestinus Episcopus Ego Anselmus Presbyter Cardinalis Ego Luitfredus Presbyter Cardinalis tit Vestine Ego Lucas Presbyter Card tit SS Joannis et Pauli Ego Guido indignus Sacerdos Ego Gregorius Diaconus Card SS Sergii et Bachi Ego Guido Card Diaconus S Adriani Ego Wastaldus Diacon Card S Eustachii Ego Hubaldus Diac Card S Marie in vialata Datum Pisis per manum Aymerici S R Ecclesie Cardinalis et Cancellarii III Idus Martii Indict XIV Incarnat Dominice anno MCXXXVI Pontificatus Domni Innocentii secundi Pape anno VII