Charter Document - 02184049
Charter Number: | 02184049 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1135 - 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
TELMA - Chartae galliae CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego Stephanus Dei gratia rex Anglorum presentibus et futuris in perpetuum Regali convenit excellentie regi regum Domino humiliter deservire et religiosos omnes ubique propensius honorare Quapropter Lewense monasterium Sancti Pancratii quod proprium est Cluniacensis cenobii quia regulari disciplina construitur et caritate dilatatur pie diligo et quicquid ei a quibuscumque donatum est ego auctoritate regia confirmo pro salute mea et antecessorum meorum videlicet quecunque a baronibus meis et ceteris hominibus francis et anglis prefato monasterio devote donata sunt mea confirmat donatio scilicet in Devenesira ecclesiam de Biria cum terris et decimis ad illam pertinentibus et terram de Brunescota Apud Brai unam virgatam terre et ecclesiam ipsius ville quam dedit Malger de Brai et terram quam dedit Willelmus ad Asebiriam In Dorseta ad Melebiriam unam hidam terre et dimidiam quam dedit Girardus filius Balduwini In Wiltesira ecclesiam de Winterburna et quicquid ad eam pertinet quam dedit Raginaldus de Dunstanvilla Ad Wanbergam unam hidam terre quam dedit comes Rotrot In Suthreia decimam de Suthtona quam dedit comes de Moritonio decimam de Scaldefort in omnibus quam dedit Gillebertus filius Ricardi ecclesiam de Gattona cum decimis et terra ad illam pertinentibus quam dedit Herfredus de Gattona et ibidem terram quam dedit Oddo de Domno Martino et gravam In Lundonia terram quam Huardus dedit et terram quam dedit Goderus presbiter ad Bissopesgatam et terram quam dedit Milo juxta Smedefeldam et terram quam dedit Godricus presbiter pro monachatu Absalonis filii sui [et terras et domos quas dedit Benedictus filius Wiberti] et terram quam dedit Vitalis Grossus et terram quam dedit Gisla filia ejusdem Vitalis Ecclesiam de Stanegata quam dedit Radolfus Brienni filius cum terris et decimis Ecclesiam de Prituwella quam dedit Rodbertus de Essessia cum aliis ecclesiis de terra sua et terris et decimis ad illas pertinentibus [et manerium de Soberia] et insuper decimas omnium dominiorum suorum In Sussexia ecclesiam de Contona cum terris et decimis suis quam dedit Rogerius de Sancto Johanne ecclesiam de Stoctuna cum capella de Mereduna et ecclesia de Rakintona quas dedit Savaricus filius Kane cum terris et decimis ad illas pertinentibus ecclesiam de Loventona cum terris et decimis de dono Ricardi de Loventona ecclesiam et decimam de Tangemera quam dedit Willelmus de Pagaham decimam de Sepewica de dono Radulfi Hereng decimam Ricardi de Huwingiis dimidiam decimam Ricardi de Pagaham decimam Fulconi de Meslirs decimam Rodberti filii Morini de Meslirs decimam Rogerii de Kaisnito de Grafaam et ecclesiam de Meslirs et cum ea tres solidos per annum de Hugone de Kaisneto decimam de Glottingis de dono Radulfi de Kaisneto decimam Radulfi filii Rov decimam de Essete ecclesiam de Suthtuna cum terris et decimis suis in eadem villa dimidiam hidam terre quam dedit Helias pro monachatu filii sui decimam de Bletteham quam dedit Willelmus de Altaripa ecclesiam et terram de Eringeham quam dedit Rodbertus de Arundello ecclesiam de Peteswerda cum appenditiis suis scilicet ecclesiam de Tulintona cum terris et decimis ad eam pertinentibus et capellam de Treva cum decimis suis et capellam de Dunecketuna cum decimis ville ecclesiam de Lutesgareshale cum appenditiis suis ecclesiam de Stedeham cum decimis et terra que ad eam pertinet scilicet unam hidam terre preter terram presbiteri quattuor solidatas terre quas dedit Turstanus de Kotes terram quam dedit Alanus filius Rodberti ecclesiam de Bercam quam dedit Alanus de Dunstanvilla cum terra et decimis [et terram de Neuetimbra de dono ejusdem] et capellam de Gruteham cum terra et decimis Ad Bradeherst terram et nemus quod dedit Hugo de Diva et Willelmus filius ejus in eadem villa terram quam dedit Hugo de Kahannes et terram de Vulfola quam dedit Rodbertus pincerna et heredes qui ante eum ipsam terram tenuerunt donationem fecerunt unam hidam terre de manerio de Ripa in hundreth de Grenesteda quam dedit comes de Moritonio et unam virgatam terre de Lastane nemus de Hamewuda cum terra quam tenet Lefsi de dono Rodberti pincerne ecclesiam de Grenesteda cum terris et aliis appendiciis et decimis quam dedit Alveredus pincerna juxta Grenestedam terram de Feltbruge quam dedit Willelmus de Domno Martino ecclesiam de Burestou cum terris et decimis ad illam pertinentibus juxta Blachingeliam terram que vocatur Gruteners quam dedit Ricardus filius Gisleberti et decimam Gisleberti de Curtuna quam idem dedit juxta Haslo decimam Gausfredi de Ballolio de Bifleam [et juxta Grimbroc terram quam dedit Bartholomeus juxta quandam terram et pratum quod dedit Adam de Germunvilla] in Bulwareheda quinque mansiones quas dedit comes de Avho in castellaria de Penevesel decimam de Prestentona quam dedit Alveredus pincerna terram de Saford quam dedit Raimbertus de Suthtona unam hidam terre quam dedit Willelmus de Kahannes in Langania in eadem villa duas hidas terre quas dedit Herbertus cum pastura de Galeto Maris et ibidem dimidiam hidam terre quam dedit Hugo de Diva ibidem dimidiam hidam terre quam dedit Radulfus de Clavreham et dimidiam hidam terre quam dedit Symon filius Drogonis Ad Achintonam duas hidas de Rogero episcopo Salesbirie in eschangio pro terra quam dedit Herveus de Wiltona quando factus est monachus que est apud Nideravenam Apud Ramechinges LX acras terre et mariscum quod pertinet ad ipsam terram de dono Hugonis de Kahannes in eadem villa sexies XX acras terre et mariscos ad terras easdem pertinentes de dono Willelmi Malfet et unam hidam terre quam dedit Grento apud Thorn [et II hidas terre de Cnolle] Ad Dundintuna duas hidas quas dedit Willelmus de Kahannes et Hugo filius ejus concessit Ad Natawudam terram quam dedit Radulfus de Clavreham et juxta Natawudam III solidatas terre quas dedit Seburc de mariagio suo de feudo Willelmi filii Alveredi In hundredo de Hertefeld duos rusticos de dono ejusdem Seburc ad mortem suam Ad Burneham de feudo Willelmi de Diva XVII solidatas terre et IIII denaria que dedit idem Willelmus pro anima matris sue Cecilie ecclesiam de Eckentuna cum duabus virgatis terre et decimis que ad illam pertinent de dono Willelmi Malfet In Burgingeherst terram et boscum que dedit Herbertus filius Randulfi et ibidem terram quam dedit Grento et ibidem terram quam dedit Willelmus Lethus et ibidem boscum quem dedit Hugo de Diva et terram quam dedit Serlo Ad Bretford terram unius rustici quam dedit Willelmus de Diva quando factus est monachus Ad Bukeneleiam III solidatas terre et boscum qui pertinet ad eandem terram quam dedit Grento Ad Stotingeam X solidatas terre quas dedit Richerius de Aquila Apud Langport dimidiam hidam terre de manerio de Burna quam dedit Adelardus Flandrensis et decimam terre quam tenuit Maingerius decimam de Folkintona quam dedit Randulfus capellam de Chalvintona quam dedit Rodbertus pincerna cum decimis ville In manerio de Exeta quinque solidatas terre quas dedit Ricardus filius Hemmigii decimam Drogonis cum una acra terre apud Bedingeham decimam Herdingii de Assaham decimam Alrici de Lacumbe decimam Vulfrici prepositi decimam Levhini de Crotteberga decimam Lefsi fratris ejusdem Leuwini Ad Alfrichest unam dimidiam hidam terre quam dedit Willelmus filius Boselini et decimam Radulfi nepotis Grentonis ecclesiam de Essenduna cum terris et decimis ad eam pertinentibus quam dedit Gausfredus Bagnardus et accrevit insuper XL duas acras terre et X acras nemoris et III acras prati ad Chochesford Apud Welingeham XL acras terre et nemus quod ad eam pertinet de dono Fredeberti Juxta Karletonam terram quam tenebat Rogerus Suriz et terram quam tenebat Walernus quam dedit Ricardus filius Harduwini de Scalariis ecclesiam de Kachestona cum pertinentibus suis de dono Stephani de Scalariis ecclesiam de Wadona cum appendiciis suis et ecclesiam de Ruith cum terris et decimis et capellam de Widealla cum appendiciis suis et ecclesiam de Berhammesteda cum suis pertinentibus de dono Hugonis de Scalariis Apud Kanefeldam decimam Ricardi de Guerres et duas acras terre ibidem decimam alterius Ricardi et duas acras terre ecclesiam de Meretona cum appendiciis suis quam dedit Gausfredus Baignardus et Radulfus frater ejus super accrevit LX acras terre et IIII acras prati et XX acras terre quas tenebat Ulfkitel Ad Kenebroc unum frustum nemoris quod dedit Radulfus Baignardus decimam de Hadestuna quam dedit Gausfredus Baignardus et ad Ristonam ecclesiam et dimidiam et decimam aule de omnibus et decimam Berte et terram Alferi et ad Apesburgam unum sokemannum et terram Brummanni Kati et terram vidue et terram quam tenebat Hugo presbiter et decimam de Sceketuna et decimam de Gerdestuna de dono Gausfredi Baignardi Apud Harpelai decimam de terra Walterii Delbec et XII acras terre de dono ipsius In Walpola unum tenmanlot de dono Ricardi filii Hermeri [et ibidem thernitinam de dono Gaufridi Bainnardi] ecclesiam de Meltona cum terris et decimis ad illam pertinentibus et decimam de Haxiholma et decimam de Hamtona in Ardene de dono Gausfredi de Stutevilla ecclesiam de Fakestuna cum terris et decimis de dono Widonis de Ballolio Precipio insuper et confirmo eidem monasterio ob remedium anime mee ut ipsi Lewenses monachi per totam Angliam neque in foro neque in transitibus neque in portubus maris ullum aliquando de rebus suis propriis teloneum seu consuetudinem solvere cogantur Quod si hac libertate cognita aliquis aliquid acceperit ab eis pro foris factura X libras regi persolvet Hec omnia concedo ecclesie Sancti Pancratii et confirmo auctoritate regia ut monachi ibidem Deo servientes libere quiete et indissolubiliter possideant Et ut mea concessio et eorum qui donaverunt donatio firma et inconcussa perpetuo maneat signo sancte crucis manu propria confirmo et manibus fidelium meorum testificandam trado [In Cantia in archiepiscopatu Dorobernensi Hortunam cum pertinentiis suis Tydentunam cum pertinentiis suis ecclesiam de Bradeburna et decimas de Hunechild decimam de Aedertune et de Heastbruze et ecclesiam de Assetesforde cum decimis ejusdem et I virgata terre et I socchemannum In episcopatu Lundoniensi ecclesiam de Purleia cum decimis et terris et consuetudinibus ejusdem In episcopatu Norwicensis ecclesiam de Stansteda cum decimis et terris ejusdem Hec omnia sunt de dono Adelvie filie Hugonis de Munford]