Charter Document - 02184039
Charter Number: | 02184039 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1132 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Innocentius Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Petro Cluniacensi Abbati ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum Ignem venit Dominus mittere in terram et vult ut ardeat quia ergo gratuita Dei beneficentia sacrum Cluniacense Collegium su[] visitationis gratia illustravit ignem in eo charitatis accendit et discreta religionis humilitate perfudit equissimi juris est ut quod gratis accipit fratribus indigentibus devote impendat lapsos relevet tepidos excitet et pie religionis radios et bene Deo placentis conversationis odorem diversas mundi illustrando Provincias longe lateque transfundat et sic amor ac gloria divini cultus que copiose [Deo gratias] vigent in vite per vestram administrationem Deo grata et fecunda ubertate multiplicentur in propagine Monasterium ergo sanctorum Martyrum Facundi et Primitivi quod in Hispaniarum partibus situm est et adjus beati Petri constat specialiter pertinere quia a religionis nitore et temporalium rerum opulentia quibus pristinis temporibus effloruerat unde valde dolemus peccatis exigentibus excidit nos quorum precipue interest in antiquum religionis et dignitatis statum loca venerabilia revocare illustris filii nostri Aldefonsi Hispaniarum Regis vota clementius admittentes vestris postulationibus impertimur assensum Igitur locum ipsum cum suis omnibus pertinentiis tibi dilecte in Domino fili Petre Abbas tuisque successoribus salvo nimirum beati Petri censu annuo et sancte Romane Ecclesie in omnibus debita justitia et reverentia ad reformationem religionis et rerum temporalium incrementum ex Apostolice Sedis benignitate committimus Vestra itaque carissimi filii interest ut ope et consilio vestraque instantia religio in eodem Monasterio reformetur et tam in interioribus quam in exterioribus locus ipse ad statum et dignitatem pristinam auxiliante Domino reducatur Ego Innocentius Catholice Ecclesie Episcopus Ego Guillelmus Prenestinus Episcopus Ego Urbanus Presbyter Cardinalis tit sancti Clementis Ego Anselmus Presbyter Cardinalis Ego Lucas Presbyter Cardinalis tit sanctorum Joannis et Pauli Ego Guido Diaconus Cardinalis sancte Marie in vialata Ego Oddo Diaconus Cardinalis sancti Georgii ad velum aureum Datum Bononie per manum Aymerici sancte Romane Ecclesie Diaconi Cardinalis et Cancellarii Idibus Decembris indictione X Incarnationis Dominice anno MCXXXIII Pontificatus Domni Innocentii Pape secundi anno III