Charter Document - 02184037

Charter Document - 02184037


Charter Number: 02184037
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1132
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Innocentius Episcopus servus servorum Dei dilecto in Christo filio Petro Cluniacensi Abbati ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum Dispensatrix et provida sancta mater Apostolica Romana Ecclesia suscepta ab ipso Salvatore nostro Domino Jesu Christo auctoritate et privilegio singulis Ecclesiis suas dignitates moderante ratione distribuit Cum enim beato Petro a Domino dictum sit tu aliquando conversus confirma fratres tuos et tibi dabo claves Regni Celorum et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in celis et post Resurrectionem dictum sit ei tertio gregem Dominicum pascere Secundum Antiquorum consuetudinem in civitatibus in quibus a prudentibus jura dabantur populis beatus Petrus et ejus successores Episcopos Archiepiscopos et Primates qui de Lege divina populum instruerent statuerunt In novis vero et religiosis quibusdam locis Abbates qui fratrum congregationi scirent preesse et prodesse sunt a Sede Apostolica constituti De aliis autem ad vere humilitatis custodiam que omnium virtutum condimentum est et superbiam atque invidiam que semper eam comitantur propellit ut essent semper obedientie et Prioratus est nihilominus institutum Predecessorum ergo nostrorum vestigiis inherendo decernimus ut Ecclesia sancte Marie de Charitate que a bone memorie Gaufrido Antissiodorensi Episcopo Guillelmo Nivernensium Comite et Bernardo de Cailan et aliis fidelibus ad quorum jus locus ipse tam in temporalibus quam in spiritualibus pertinebat Cluniacensi Monasterio a prima fundatione oblata est semper obedientia et Prioratus vester futuris temporibas maneat Interdicimus igitur ex parte beati Petri et nostra ut nulli omnino hominum liceat Abbatem in eodem loco statuere sed fratres ibidem Domino famulantes Cluniacensis Abbatis et proprii Prioris contenti regimine quod professi sunt expleant et grata Deo vota persolvant Si quis autem hujus nostre constitutionis transgressor extiterit iram Dei et indignationem beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum Ego Innocentius Catholice Ecclesie Episcopus Signum manus mee adjuva nos Deus salutaris noster Datum apud Vapingum per manum Aymerici sancte Ecclesie Romane Diaconi Cardinalis et Cancellarii III Kalendas Aprilis indict X Incarnationis Dominice anno MCXXXII