Charter Document - 02184033
| Charter Number: | 02184033 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1132 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
BnF Département des Manuscrits - Bourgogne 79 (f54) TELMA - Chartae Galliae CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Innocentius Episcopus servus servorum Dei carissimo in Christo filio Petro Cluniacensi Abbati ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum Que ad pacem spectant Ecclesie libenti animo statuere volumus et ut futuris temporibus inviolabiliter observentur attenta diligentia providere Litem siquidem et controversiam tu carissime in Domino fili Petro Abbas et Cluniacensis Monasterium adversus dilectum filium nostrum Petrum Abbatem Sancti Egidii et Monasterium suum diutius agitasti Tu enim de subjectione tibi et predecessoribus tuis per Apostolicam sedem concessa eos impetebat Ille vero antiquam libertatem sui Monasterii intendebat que tandem in nostra et fratrum nostrorum Episcoporum et Cardinalium presentia apud Beljocum est hoc ordine terminata ut videlicet si [quod absit] Religionis ordo in Monasterio Sancti Egidii imminutus fuerit ibidem tuo et successorum tuorum precepto et consilio reformetur Si quando vero te vel successores tuos ad idem Monasterium ire contigerit reverenter suscipiemini et quamdiu ibi fueritis cum vestris omnibus honeste pro curemini Residendi quoque in sede ejusdem Abbatis et Capitulum tenendi predicto Abbate vel successoribus ejus presentibus et que ibidem corrigenda fuerint corrigendi habeatis liberam facultatem Verumtamen eodem Abbate decedente vel ad locum alium ipso vel ejus successoribus transmigrantibus fratres Monasterii Sancti Egidii eligendi de Congregatione sua Abbatem absque impedimento habeant libertatem ita tamen ut ipsis pro Abbate qui ad aliud transierit Monasterium de nullo alio preterquam de Cluniacensis Monasterio pastorem assumere liceat Quo nimirum defuncto vel etiam remoto de Congregatione sua eligendi Abbatem cum predicto tamen tenore eamdem habeant facultatem Pro recompensatione quoque fatigationum expensarumque quas nimirum te vel predecessores tui pro Monasterio Sancti Egidii pertulistis idem Abbas consensu fratrum suorum obedientiam que Limantium nuncupatur cum pertinentiis suis tibi et per te Cluniacensis Monasterio donavit et in jus ejus ac proprietatem in perpetuum transtulit Quod si quis vos super eadem obedientia molestaverit prefatus Petrus Abbas se ac successores suos secundum justitiam auctores et defensores constituit Tu vero dilecte fili Petre Abbas preter ea que dicta sunt querimonie quam adversus Monasterium Sancti Egidii habebas habito fratrum tuorum consilio in perpetuum renunciasti Statutum etiam est ut si Cluniacense Monasterium super Monasterio sancti Egidii haberet aliqua Privilegia vel Cenobium Sancti Egidii super Limantio utrimque reddantur Si qua vero extant generalia nullum in hoc vigorem obtineant Auctoritate igitur Dei et nostra precipimus ut predicta conventio absque ullius contradictione irrefragabiliter perpetem observetur Si quis vero predicte concordie et huic nostre confirmationi contraire presumpserit indignationem beatorum Petri et Pauli ac nostram incurrat et ab incepto frustretur Ego Innocentius Catholice Ecclesie Episcopus Ego Mattheus Albanensis Episcopus Ego Romanus Diaconus Cardinalis Sancte Marie in Porticu Noles Ego Joannes tituli Sancti Grisogoni Presbyter Cardinalis Ego Gregorius Diaconus Cardinalis Sanctus Sergii et Bachi Ego Lucas Presbyter Cardinalis tituli Sanctus Joannis et Pauli Ego Otto Diaconus Cardinalis Sancti Georgii Ego Guido Diaconus Cardinalis Sanctus Cosme et Damiani Datum Valentie per manum Aymerici Sancte Romane Ecclesie Diaconi Cardinalis et Cancellarii viii Kalendas Martii Incarnationis Dominice anno MCXXXXII Pontificatus vero Domni Innocentii Pape secundi anno iii
