Charter Document - 02184032
Charter Number: | 02184032 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1132 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Innocentius Episcopus servus servorum Dei discreto filio Petro Clun Abbati ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum Liberalitatis laudabile genus est ut qui se beato Petro et sancte Romane Ecclesie humili devotione exponunt majorem familiaritatis prerogativam et digniora beneficia sortiantur Quam gratum Deo Cluniacense Monasterium famulatum impendat et quantum apud homines nitore religionis fulgeat Ecclesia Dei novit et vehementer exultat Equitatis igitur postulat ratio ut idem locus Apostolice dilectionis privilegio gaudeat et tam in capite quam in membris libertatem obtineat Nos siquidem Monasterium ipsum quod specialiter ad jus beati Petri et sancte Romane spectat Ecclesie per nos ipsos visitavimus et eodem die quo revolutis multorum annorum spatiis predecessor noster felicis memorie Papa Urbanus ibidem majus altare consecraverat cum Archiepiscopis et Episcopis qui nobiscum convenerant cooperante Spiritus Sancti gratia idem Monasterium solemniter dedicavimus Devotioni quoque et humilitati fidelium qui pro amore Dei et ipsius loci reverentia in anniversario dedicationis illuc conveniant prospicientes ipsis quadraginta dies penitentie sibi injuncte de gratia Dei confisi beatorum Apostolorum Petri et Pauli auctoritate remisimus Statuimus etiam ut immunitas ejusdem Cenobii inviolata et integra futuris temporibus conservetur Et si quis infra terminos banni qui ab eodem predecessore nostro circa Cluniacum constituti sunt scienter homines capere vulnerare vel res dicti Cenobii violenter auferre presumpserit excommunicationis sententia sit innodatus et tamdiu excommunicatus maneat quousque ablata restituat et Cluniacensibus Monachis de illata injuria congrue satisfaciat Ad hec adjicientes decrevimus ut quicumque Cluniacenses Monachos vel eorum socios ceperint aut ea que portaverint vel conduxerint excommunicationi etiam subjaceant Si vero aliqui absque ipsorum Monachorum presentia ea que ad victum vel vestitum fratrum in Cluniacensi Cenobio Deo servientium pertinent alicubi depr[]dati fuerint nisi infra decem dies ablata restituerint eos anathemati ipso facto subjacere precipimus et in terra eorum divina prohibemus officia celebrari Loca quoque in quibus se receperint quamdiu presentes fuerint a divinis officiis preter infantium Baptisma et morientium Penitentias cessare jubemus Et nullus eorumdem presumptorum nisi a solo Romano Pontifice absolvatur Porro quisquis prefatis fratribus ubicumque manentibus quelibet alia preter ea que superius enumeravimus violenter abstulerit nisi infra decem dies ablata restituerit excommunicationi subjaceat nec absolvatur donec capitale reddat et congrue satisfaciat Sane Archiepiscopis et Episcopis in quorum Parochiis hoc perpetratum fuerit auctoritate beati Petri et nostra precipimus ut postquam clamor ad aures eorum pervenerit vel malefactum innotuerit prescriptam excommunicationis sententiam tepiditate seposita faciant observari Ego Innocentius Catholice Ecclesie Episcopus Datum Vienne per manum Aymerici sancte Romane Ecclesie Diaconi Cardinalis et Cancellarii Incarnationis Dominice anno MCXXXII indict X Pontificatus Domni Innocentii Pape secundi anno III VI Nonas Martii