Charter Document - 02184031
Charter Number: | 02184031 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Restoration |
Date: | 1132 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego frater Petrvs humilis Cluniacensis Abbas cunctis istud legentibus notam fieri permutationem volo que facta est inter nos et domnum Abbatem et fratres Ambroniacenses Placuit enim et statutum est ab utraque parte ad utilitatem ut credimus et illorum et nostram ut Ambroniacenses deinceps perpetuo iure possideant quod habere solebamus in Capella de Chalomonte scilicet tertiam partem et vineam unam Amberiaci et alias duas Saisiriaci et alias quasdam terre particulas ibidem constitutas Ipsi vero nobis eodem modo concedunt quicquid iuris habere solebant ad Patris scilicet Capellam et totum ius parochiale sepulturas oblationes decimas et vij sextaria annone que solebant accipere in area nostra Omnia quoque que iustis permutationibus esse noscuntur mutua vicissitudine nos ipsis ipsique nobis ab omni calumnia vel contradictione salua conseruabunt Quod vt perpetuo ratum permaneat sigillo nostro pariter et domni Abbatis Ambroniacensis confirmari decreuimus et apud nos et ipsos scripta conseruari