Charter Document - 02184030
Charter Number: | 02184030 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Composition |
Date: | 1132 |
Date type: | Internal, A.D., Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Veritas rerum gestarum si memorie causa scriptis solemniter commendata seruetur non vilis auctoritas est Hac igitur commodante posteris nostris scriptis notificare curauimus Quod ego Hisinio dictus Ambroniacensis Abbas et domnus Petrus Cluniacensis Abbas in presentia domni Pape Innocent ii ita conuenimus et pacto in manu eius firmauimus vt controuersia que de loco de Prins inter nos fuerat arbitrio et consilio domni Ilionis sancti Iusti Abbatis terminaretur Unde consilio habito placuit domno Ilioni et ceteris qui cum eo aderant litem nostram concordia sic diffiniri ut locum illum de Prins Ecclesia Cluniacensis iure proprietatis haberet Ecclesia vero Ambrosiacensis sepulturam decimas atque oblationes fundi supradicti quantum ad parochiam suam pertinet iure parochiali obtineret preter familie proprie sepulturam et proprie domus decimas de quibus sic diffinitum est ut septem asinitas sedule Ecclesie Ambroniacensi pro omnibus propriis decimis per singulos annos fratres loci illius persoluerent sepulturam vero proprie familie sue liberam haberent nisi forte aliquis mercenarius cis fuerit de parochianis nostris qui se in parochia sua sepeliri deliberet illius vero extreme voluntati nemo obsistat De parochianis quoque Ambroniacenses nullam sepeliendi facultatem habeant nisi ducente vel consentiente cuius erit parochianus Presbytero Salua autem consueta militum libertate et uxor cum filiis eorum et filiabus qui ubi voluerint sepeliri possunt Si autem ex alia parochia aliquis sepeliri fe in loco illo disposuerit vel aliquis de parochianis Ambroniacensis Ecclesie pro salute anime sue de mobilibus sive de immobilibus aliquid fratribus loci illius offerre voluerit terris nostris exceptis ex conuentione nostra iure concessionis obtineant Huius rei testes sunt Domnus Ilio per cuius manum facta est Mattheus Albanensis Episcopus Stephanus de Condiaco Willelmus de Marciaco et multi alij Actum est Lugduni anno Incarnationis Dominice MCXXXII Pontificatus vero domni Innocentij Pape ii anno secundo