Charter Document - 02184028

Charter Document - 02184028


Charter Number: 02184028
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1132
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Innocentius episcopus servus servorum Dei charissimo in Christo filio Ludovico illustri et glorioso Francorum regi salutem et apostolicam benedictionem Sani Deo gratias et incolumes Kalendis Februarii Cluniacum pervenimus ubi cum fratribus nostris episcopis abbatibus et aliis sapientibus et religiosis viris Purificationis beate Marie festivitatem solemniter et honorifice celebrantes a fratribus nostris Guillelmo patriarcha Jerosolymitano et A[squitillo] Bethlehemitice civitatis episcopo litteras obedientie et subjectionis suscepimus Quia igitur causam Ecclesie cum omni constantia et fortitudine certis experimentis te nobiscum portare et nostris prosperitatibus congaudere jamdudum agnovimus earumdem litterarum transcripta serenitati tue duximus transmittenda ut quos nimirum tue charitatis sinceritas sociabili fodere copulat de prosperis quoque successibus nihilominus gratulentur Noverit sane strenuitatis tue nobilitas quoniam A de Monforte nec absolvimus nec absolvi precipimus Dilecte filie nostre Adelaidi regine uxori tue pro xeniis nobis transmissis multimodas gratias referimus et tam ipsam quam amantissimum filium nostrum Ludovicum regem et alios filios tuos per te in Domino salutamus Datum Cluniaci IV Nonas Februarii