Charter Document - 02184026
Charter Number: | 02184026 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1131 - 1138 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Petrus Dei gratia Lugdunensis archiepiscopus et apostolice sedis legatus Petro Cluniacensi abbati ejusque successoribus et toti conventui in perpetuum salutem Quoniam ad nos pertinet ut ea que sunt sub cura nostra sub sollicitudine habeamus idcirco monasterium Sancti Rimberti religione et omni bono tam spirituali quam corporali destitutum consilio religiosorum virorum tibi Petre Cluniacensis abbas omnibusque successoribus tuis tam intus quam extra ordinandum committimus atque donamus Abbatem namque quem ipse volueris semper ibidem pones et cum tibi videbitur removebis aliumque qui utilior ibi fuerit subrogabis Qui quidem more solito a nobis benedictionem suscipiet et reverentiam debitam exhibebit Ut autem cautius ibi religionis integritas conservetur interdicimus ne aliquis monachorum futuris unquam temporibus a loci illius abbate benedictionem accipiat aut ipsi professionem faciat sed vel de Cluniaco illuc monachi mittentur vel ad idem monasterium Sancti Rimberti venientes Cluniacensi monasterio professionem faciant et ab abbate Cluniacensi benedicentur Hujus rei testes et laudatores sunt domnus Stephanus de Chandiaco archidiaconus