Charter Document - 02184025

Charter Document - 02184025


Charter Number: 02184025
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1131
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Innocentius Episcopus servus servorum Dei dilectis in Christo filiis Petro Abbati et Monachis Cluniacensibus in perpetuum Ex Apostolice Sedis administratione que extraordinaria sunt volumus corrigere et que ordinata ad meliorem statum deducere et ut in sua bonitatis firmitate permaneant vigore Ecclesiastico roborare Ea propter dilecti in Domino filii donationem a Girino et fratribus de loco qui dicitur Prins cum suis pertinentiis Remis in Palatio venerabilis fratris nostri Rainaldi Archiepiscopi nobis factam vobis concedimus donamus et tradimus ac per presentis scripti paginam confirmamus Nulli ergo omnino hominum fas sit prefatum locum temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere minuere vel aliquibus vexationibus fatigare sed omnia dominio et possessioni Cluniacensi Monasterii perpetuo integra conserventur Si quis autem huic nostre constitutioni temerario ausu contraire tentaverit si reatum suum non correxerit a sacratissimo Corpore et Sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat Conservantibus autem sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus intervenientibus beatorum Apostolorum Petri et Pauli meritis eterne vite premia cum sanctis omnibus percipere mereantur Datum Remis II Kalendas Novembris