Charter Document - 02184021

Charter Document - 02184021


Charter Number: 02184021
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1131
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Innocentius Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Petro Cluniacensi Abbati ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum Donationes et beneficia que ad sustentationem fratrum a Regibus Principibus et aliis viris religionis amatoribus sacrosanctis prestantur Ecclesiis tanquam ea que divini juris effecta sunt auctoritate Apostolica volumus communire Per presentis igitur scripti paginam donationem a carissimo filio nostro Henrico illustri et glorioso Anglorum Rege de centum Marcis a genti per annos singulos Cluniacensi Monasterio persolvendis factam sexaginta videlicet in telonio Londoniensi et quadraginta in telonio Lincolniensi Apostolice Sedis patrocinio roboramus Hec autem donatio apud Rothomagum ab eodem filio nostro Henrico Rege Incarnationis Dominice anno MCXXXI indictione IX mense Maio die Dominica in nostra et fratrum nostrorum presentia facta est Guillelmi scilicet Prenestini Episcopi Joannis tit sancti Grisogoni Humberti sancti Clementis Rustici sancti Ciriaci Gozelini sancte Cecilie Presbyterorum Cardinalum Gregorii sanctorum Sergii et Bachi Aymerici Cancellarii Guidonis sancte Marie in via lata Diaconorum Cardinalium Oldegarii Terraconensis Hugonis Rothomagensis Archiepiscoporum Gaufridi Carnotensis Joannis Lexoviensis Joannis Sagiensis Episcoporum Bernardi Clarevallis Sugerii sancti Dionysii Bosonis de Bacho Abbatum Guillelmi Comitis de Warenna Rotberti filii ipsius Regis Comitis de Glocerio Roberti de Sigillo Roberti de Laha Rabelis Camerarii de Tancarvilla Nahelis Thesaurarii Haalonis Prioris sancti Osqualdi Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum Monasterium super eadem donatione futuris temporibus infestare aut eam auferre minuere vel ausu temerario fatigare sed integra conservetur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa est usibus profutura Si qua igitur imposterum Ecclesiastica secularisve persona hanc nostre confirmationis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit secundo tertiove commonita si non satisfactione congrua emendaverit potestatis honorisque sui dignitate careat et a sacratissimo Corpore et Sanguine Dei ac Domini nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum Judicem premia eterne pacis inveniant Amen Amen Amen Ego Innocentius Catholice Ecclesie Episcopus Ego Guillelmus Prenestinus Episcopus Ego Joannes Ostiensis Episcopus Ego Guido Tiburtinus Episcopus Ego Gregorius Diaconus Cardinalis sanctorum Sergii et Bachi Ego Joannes tit sancti Grisogoni Presbyter Cardinalis Ego Vbertus tit sancti Clementis Presbyter Cardinalis Ego Goselinus Presbyter Cardinalis tit sancte Cecilie Datum Belvaci per manum Aymerici sancte Romane Ecclesie Diaconi Cardinalis et Cancellarii XIII Kalendas Junii indictione XI Incarnationis Dominice anno MCXXXI Pontificatus vero Domni Innocentii Pape secundi anno secundo