Charter Document - 02184018
Charter Number: | 02184018 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1130 - 1132 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego Hato Dei gracia Trecensis episcopus omnibus fidelibus salutem Notum sit omnibus hominibus quod nos pro redemptione anime nostre dedimus Cluniacensi ecclesie ecclesiam de Barbona laudante Odone archidiacono nepote nostro ad cujus archidiaconatum spectabat hoc tamen tenore ut presbiter Gutterius nomine qui nunc curam predicte ecclesie habet Cluniacenses monachos in uno quoque anno de quinque solidis investiat donans eis XII denarios in Natale Domini XII in Pascha XII in Pentecosten XII in festivitate Omnium Sanctorum XII in sollempnitate ipsius ecclesie cum autem presbiter ipse decesserit vel seculum mutaverit monachi presbiterum libere eligent qui ab episcopo curam animarum accipiet et ex tunc monachi in omnibus et per omnia in predicta ecclesia duas partes accipiant et sacerdos terciam excepto quod si terra culta vel inculta eidem ecclesie in elemosinam data fuerit absque parte sacerdotis monachorum erit Sacerdos autem separatim accipiet confessiones peras nuptias reconciliationes mulierum Addimus etiam eis et dedimus ecclesiam de Linthis et de Linthellis et ut vulgo dicitur de Sancto Silvasio quas dederamus Wirrico nepoti nostro qui eas in manu eorum deposuit et ab eis acceptas et pro investitura X eis per unum quemque annum solidos dabit cum autem decesserit in jus et in possessionem Cluniacensis ecclesie perpetuo transibit ea lege qua ecclesia Barbonensis