Charter Document - 02184016
Charter Number: | 02184016 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1130 - 1131 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
TELMA - Chartae galliae CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
H[enricus] rex Anglorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus vicecomitibus et omnibus fidelibus suis per Angliam constitutis salutem Sciatis me dedisse et concessisse Deo et ecclesie Beati Petri Cluniacensis centum marcatas redditus quoquo anno in Anglia scilicet sexaginta marcatas de reditibus meis Lundonie de firma civitatis et quadraginta marcatas de firma civitatis Lincolie ita quod ministri mei de illis civitatibus qui firmas meas tenuerint afferent secum hanc pecuniam ad scaccarium meum ad festum Sancti Michaelis et ibi eam liberabunt nuncio Sancti Petri Si vero non fecerint justicia mea scaccarii eandem faciet eis justiciam inde quam facerent de firma mea Hanc itaque donationem meam concedo et illi ecclesie in perpetuum obtinendam corroboro et regia auctoritate confirmo testibus illis quorum signa manibus propriis sunt subscripta Has autem centum marcatas singulis annis reddam eis de thesauro meo et post discessum meum a successoribus meis recipient sicut superius annotatum est Hanc etiam donationem meam confirmo et corroboro et papa Innocentius precibus meis confirmavit et quicumque eam inminuere vel infringere presumserit eum anathematis vinculo preligavit Signum Henrici + regis Signum Mathildis + imperatricis filie sue