Charter Document - 02184015

Charter Document - 02184015


Charter Number: 02184015
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1131
Date type: Assigned
Resource Link(s): TELMA - Chartae galliae
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

H[enricus] rex Anglorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus Anglie et filiis sancte ecclesie salutem Sciatis quoniam [de]di et concessi Deo et ecclesie Beati Petri de Cluniaco pro Dei amore et salute animarum parentum meorum et prolis [mee] et pro statu et incolumitate regni mei c marcatas redditus singulis annis scilicet lx marcatas in firma et red[ditibus] civitatis mee Lundonie et xl marcatas in reditibus civitatis mee Lincolie ita tamen quod has c marcatas [quoquo anno] reddi faciam ecclesie Cluniacensi de meo proprio thesauro in omnibus diebus meis post discessum autem meum [statuo ut] has c marcas quoquo anno deferant ministri mei de prenominatis civitatibus cum aliis reditibus meis [ad scacarium m]eum ibique reddantur nuncio Beati Petri Si vero hec non fecerint ministri eadem fiat Sancto Petro [de pecunia predicta] justicia que fiet de mea firma propria Hanc itaque donationem meam concedo et regia [auctoritate ecclesie Beati] Petri Cluniacensis in perpetuum obtinendam corroboro Confirmavit quoque eam precibus meis [dominus Innocentius papa majestate] litterarum et sigilli sui et ne quis temere hoc imminuere vel infringere presumat [sub anathemate prohibuit Testibus Willelmo archiepiscopo] Cantuariensi et Turstano archiepiscopo Eboracensi et Rogero episcopo Sar[isburiensi] et Henrico episcopo Wint[oniensi] et Alexandro episcopo [Lincolniensi et Gilberto episcopo Londiniensi et Gaufrido cancellario et Roberto de Sigillo] et Roberto comite Gloecestrie et Briennio similiter comite et Hugone Bigot dapifero et [Milone Gloecestrie et Pagano filio Johannis Apud Norhantonam]