Charter Document - 02184014

Charter Document - 02184014


Charter Number: 02184014
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1130
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Testamentum Vicardi de Antone Vardam et mansum Teofanie et usuaria totius ville de Lorteri preter feudum Bonoldi dono Beate Marie de Ambroniaco in proclamationibus meis solvant [monachi] propter hoc X libras si opus fuerit supradictus Bonoldus habeat feudum liberum salva reverencia domini de Antone Vardam Sancti Mauricii et avoriam et quod habeo in Malagarda et omnia usuaria totius parrochie preter Setzeu dono Sancto Martino Monachi vero in proclamationibus meis centum solidos solvant Sancto Martino de Insula dono gardam de Nayosco et quod habeo in villa de Setzeu et in Joannaciis et villam de Merulo Ipsi vero X libras solvant in proclamationibus meis Castrum de Antone dono Poncio et Bornoni sed Poncius habeat domum meam et marcatum et vadimodium quod habent milites de Broen proprie et Borno habeat vetus castrum proprie Cetera omnia sint communia patgium de aqua omnino Deo dimitto Supradictus vero Poncius et Borno solvant in proclamationibus meis sexcentos solidos Set si ipsi facere noluerint ipsum castrum Lugdunensi ecclesie dono et laudo et canonici DC solidos solvant Castrum de Protgias supradicto Poncio et Bornoni dono et laudo