Charter Document - 02184012
Charter Number: | 02184012 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1130 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego frater P[etrus] humilis Cluniacensis abbas notum facio omnibus legentibus istud quod domnus Petrus de Montemedio fidelis et dilectus noster tam nobis quam Cluniacensi ecclesie plurima beneficia et obsequia impendit Inter cetera vero que nobis contulit centum et X auri uncias nobis accommodavit quod tali tenore fecit ut finito anno ab hac proxima que instat Pentecostem usque ad aliam pro unaquaque uncia XXX et sex solidi Cluniensis monete sibi a nobis persolvantur Hac igitur de causa vadimonia nostra tam aurea quam argentea sibi pro pignore tradidimus plus valentia hac autem conditione totum factum est ut vel prefixo tempore juxta quod statutum est sua sibi ex integro persolvamus vel quod sibi libuerit inde secum faciamus Hinc ergo frater P sum sponsor et promissor fratres vero nostri qui affuerunt testes et coadjutores sunt ceteri vero laici qui affuerunt testes sunt tantum Horum autem qui affuerunt vel quorum consilio factum est nomina hec sunt Domnus Armannus prior Cluniacensis Rainaldus subprior Aimarus sacrista Pontius camerarius Hugo cellararius Arnaldus capellanus noster Enguizo noster camerarius Humbertus kamerarius R de Kar Stephanus filius Avie Gaufredus de Bussiaco Durannus Callidus Arnaldus de Bosco Senebrunus magister Rotlandus Letaldus de Avenato Meschinus de Nivernis Stephanus Colungius Willelmus Bosiacus Raymundus de Avenato Thomas Cadot Petrus Ottolanus Bertrannus filius Johannis Cunredi Robertus Fenerator capellanus de Altojugo Stephanus Cadot Johannes Conredus