Charter Document - 02184011

Charter Document - 02184011


Charter Number: 02184011
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1130
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis Ego Lvdovicvs Dei gratia Rex Francorum omnibus tam futuris quam presentibus notum fieri volumus quod quidam miles nomine Gilbertus cognomento Strangulatus pro remedio anime sue Ecclesie S Petri Pituerensis et monachis in ea Deo famulantibus vbi ad conuersionem venerat dedit quandam terram scilicet allodia sua de Verinis perpetualiter obtinendam Placuit autem postea eisdem Monachis Ecclesie sue utilitati prouidentibus vt ad terram illam excolendam et hospitandum nos in ea participem admitterent ita videlicet vt de cunctis reditibus illius terre et de omnibus exactionibus et talliis ceterisque aliis consuetudinibus medietatem caperemus Preterea si per emptionem aliquod eidem terre ad crementum imposterum adquiri poterit nos medietatem pecunie dabimus monachi vero alteram dimidiam persoluent partem De maioribus quoque ac seruientibus ita decreuimus quod aliquis Maior siue Prepositus in predicta terra absque licentia et assensu Monachorum nullo modo constituetur et eisdem Monachis vnusquisque eorum suam faciant fidelitatem Illud etiam statutum est et concessum quod aliquis de hospitibus et hominibus predicte terra pro aliquo foris facto nisi in ipsa terra aut in Curia Monachorum nullo modo alibi ad iustitiam vocabitur aut in causam trahetur Hoc autem ne per succedentia tempora posset obliuione deleri aut a posteris infirmari annuente Philippo filio nostro ita in Regem coronato scripto commendauimus et sigilli nostri auctoritate nominisque charactere firmauimus Astantibus in Palatio nostro quorum nomina subscripta sunt et signa S Philippi iunioris Regis S Ludouici Buticularij S Hugonis Constabularij S Manasse Camerarij Actum est hoc anno incarnati Verbi MCXXX regni vero nostri XXII Data per manum Simonis Cancellarij