Charter Document - 02184010

Charter Document - 02184010


Charter Number: 02184010
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1130
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In Nomine sancte et indiuidue Trinitatis Ego Lvdovicvs Dei gratia Rex Francorum omnibus tam futuris quam presentibus notum fieri volumus quod sancte Cluniacensi Ecclesie et annuente Philippo filio nostro iam in Regem coronato et Adelaide Regina pro remedio anime nostre et antecessorum nostrorum in perpetuum dedimus et concessimus vt nullus Cluniacensium fratrum tribuat amplius pedale apud Monasteriolum neque aliquam consuetudinem qua ad regale pertineat ministerium Precepimus etiam ne quis regalium ministrorum a quoquam predictorum fratrum vllo modo deinceps hoc requirat Quod fi quis presumpserit non solum se reum diuine maiestatis verum etiam decreti nostri transgressorem cognouerit Hoc autem vt ratum sit scripto commendauimus et sigilli nostri auctoritate nominisque charactere firmauimus Astantibus in Palatio nostro quorum nomina subscripta sunt et signa S Philippi iunioris Regis S Ludouici Buticularij S Hugonis Constabularij S Manasse Camerarij Dapifero nullo Actum anno incarnati Verbi MCXXX regni nostri XXII Data per manum Simonis Caucellarij