Charter Document - 02184007

Charter Document - 02184007


Charter Number: 02184007
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1130
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Hu[go] sancte Romane ecclesie presbyter cardinalis apostolice sedis legatus venerabili fratri P Cluniacensis monasterii abbati et totius ejusdem monasterii venerabili conventui salutem in Domino In concilio apud Carrionem celebrato conquesti sunt nobis U[go] camerarius et alii fratres vestri se a Suerio comite monasterio de Corneliana injuste expoliatos esse Cujus rei notitiam veraciter indagantes residentibus nobiscum O Tarraconensi R Toletano D Compostello archiepiscopis ceterisque Hispanie episcopis necnon quam pluribus religiosis viris judicavimus ut reinvestirentur quod rex et Suerius comes hactenus distulerunt Vos autem super hoc litteras domini Pape ad utrosque ut revestiamini acquiratis