Charter Document - 02184005
Charter Number: | 02184005 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1130 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Innocentius servus servorum Dei dilecto filio Aymaro Crispei Monasterii Priori ejusque fratribus salutem et Apostolicam benedictionem Desiderium quod ad religionis propositum et animarum salutem pertinere cognoscitur authore Deo citius est effectu prosequente complendum quocirca in Domino fili Aymare tuis postulationibus annuentes beati Arnulphi martyris Monasterium cui ex charissimi filii nostri Petri Clun Abbatis institutione presides presentis decreti authoritate munimus omnia enim que a fundatoribus loci vestri Gualterio videlicet bone memorie Ambianensi Comite et ejus conjuge Adela sancto quondam Arnulpho et vestre Congregationi tradita cognoscuntur Ad exemplum predecessoris nostri sancte recordationis Pape Paschalis vobis vestrisque successoribus confirmamus in eadem qua tradita sunt libertate mansura cuncta etiam que in presentiarum ad ipsum locum pertinere videntur quieta vobis semper et integra permanere sancimus Ecclesiam scilicet sancte Agathe cum suis pertinentiis altare Diogenio cum appendiciis suis altare de Frenico Ecclesiam sancti Germani sitam penes Castellum Pontisarense cum appendiciis suis Cellam qu[] vocatur Moranum Monasterium possessionem de Villa Vilet prope montem desiderii altare Villaris altare de Germiniaco quod per Fulconis Episcopi Chirographum possidetis Ecclesiam apud Locellos Ecclesiam apud Bonoculum Ecclesiam de Rossolio cum omnibus pertinentiis earum Allodium Guidonis militis apud Mairomontem Allodium Leotaldi apud Dulceium ab ipsis oblata Villam vallis Villamnovam et vineam Gualterii militis Allodium de Frasueta quecumque preterea a quibuslibet de suo jure eidem loco collata sunt vel in futurum conferri contigerit firma semper et illibata permaneant tam a te quam ab aliis qui per Cluniacenses Abbates eidem loco prepositi fuerint perpetuo possidenda regenda ac disponenda Statuimus etiam ut nulli Episcopo nisi forte a Priore et fratribus vestri Monasterii invitatus fuerit ibidem Missas publicas liceat celebrare ne in servorum Dei recessibus occasio popularibus prebeatur conventibus decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum Monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere minuere vel temerariis vexationibus fatigare sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt usibus omnibus profutura Si qua igitur in futurum Ecclesiastica s[]cularisve persona hanc nostre Constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit secundo tertiove commonita si non satisfactione congrua emendaverit potestatis honorisque sui dignitate careat reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant Amen Ego Innocentius Catholice Ecclesie Episcopus Ego Guillelmus Prenestinus Episcopus Ego Mattheus Albanensis Episcopus Ego Joannes Ostiensis Episcopus Ego Petrus Presbyter Cardinalis titulo S Anastasie Ego Goselinus Presbyter Card titulo sancte Cecili[] Ego Gregorius Diaconus Card titulo SS Sergii et Bachi Ego Guido Diaconus Card sancte Marie in vialata Datum Ravenne per manum Aimerii S Romane Ecclesie Diaconi Card et Cancellarii non Novembris Indict VIII Incarnationis Dominice anno millesimo centesimo trigesimo Pontificatus vero Domni Innocentii Pape secundi anno