Charter Document - 02184003
| Charter Number: | 02184003 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1130 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Conversionis mee primordia reducens ad animum multum me Cluniacensi monasterio invenio debitorem propterea quod in eo et monasticum habitum et conversandi sumpsi divine potentie gratia protegente principium Cui licet in omnibus que mihi pleno charitatis ubere pia devotione impendit equa redhibitione nequeam respondere me ipsum tamen ei quod possum fidelissima servitute substerno Et ideo de statu nostro seu de his que penes nos Dei nos respiciente clementia prospere acta sunt vel aguntur sancte dilectioni vestre dignum duximus missis ad vos litteris intimare Decedente siquidem de hac vita domino predecessore nostro pie memorie papa Honorio cardinales Ecclesie Romane presbyteri et diacones et subdiacones primicerius cum omni schola et ordinibus palatii iudices et scriniarii et clerus omnis Romanus expetente omni populo cum honoratorum devotissimorum assensu in titulo B Marci me licet indignum in papam Anacletum unanimiter elegerunt et electum in ecclesia B Petri patroni nostri venerabilis frater noster Petrus Portuensis episcopus cum diversarum regionum episcopis celeberrime consecravit
