Charter Document - 02183999
Charter Number: | 02183999 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Request |
Date: | 1127 - 1128 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
A[dalbero] Dei gratia Leodiensis episcopus P[etro] reverentissimo abbati Cluniacensis monasterii universisque ejusdem congregationis fratribus salutem in Christo Noverit utique reverenda vestra dilectio quod dominus W[alterus] de Trudigneis postpositis omnium ecclesiarum nostrarum religiosis viris tam canonicis quam monachis ad famositatem vestri nominis vestreque religionis aspiravit vobisque ecclesiam de Bertreis quam in allodio suo sitam liberaliter possedit cum omnibus appendiciis suis liberam ab omni jure legaliter tradidit sub hac videlicet conditione ut nulli celle aut ecclesie nisi Cluniacensi esset obnoxia nec alicui nisi vobis de aliquo negotio vel obedientia responderet atque ad perpetuum hujus privilegii sueque liberalitatis monimentum annuatim aureum nummum Leodiensis monete ecclesie Cluniacensi persolveret Gaudebat igitur in spem adductus maximam eandem ecclesiam possessionibus ac religione in brevi quammaxime multiplicandam quam et vivendo possederat et mortuus eandem se possessurum perenniter in Domino sperabat Verum aliter quam ratus esset provenit Ecce enim post predictam traditionem jam quatuor anni exacti sunt necdum aliquem idoneum procuratorem ad predictam ecclesiam stabiliter ibi mansurum direxistis sed alii nescio de quibus aliis locis confuse succedentes subtractisque ecclesiasticis sumptibus ac rebus ibi pertinentibus recedentes eam ad ultimum viduam ac pene desolatam reliquerunt pro dolor Unde religionis vestre sanctitas blasphematur Cum summa igitur diligentia vobis mando ac fideliter obsecro quatinus idoneum aliquem procuratorem ad predictam ecclesiam dirigatis et sicut dignum est studiosius solito eam incolatis et excolatis ut Dei gratiam et nostrum consilium et auxilium habere valeatis Presertim etiam ego et ipse Walterus unanimiter obsecrando vobis mandamus ut sicut cartam hujus traditionis per bannum confirmavimus in generali synodo ita etiam et vos eandem ut inconvulsa permaneat confirmetis in vestro capitolio aut certe si propter importunitates aliquas eandem ecclesiam retinere negligitis obnixe petimus ut sicut eam liberam de manu domini Walteri suscepistis ita et liberam eidem W restituatis quatinus per nostram providentiam visitationis consolatione relevetur et ad laudem et honorem omnipotentis Dei studiosius incolatur Valete