Charter Document - 02183995
Charter Number: | 02183995 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1127 |
Date type: | Internal, Calendar |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Dei Patris omnipotentis et Filii et Spiritus Sancti Amen Ego Tarasia regina domni Adefonsi Yspaniarum imperatoris filia vobis domno Petro abbati Cluniacensi vestrisque successoribus necnon fratribus in monasterio Cluniacensi commorantibus facio testamentum donationis mee de monasterio Sancte Marie quod cognomento Viminerium vocatur quod videlicet in territorio Bracarensi situm est pro remedio anime mee et pro remissione peccatorum meorum Hoc autem donum vobis fratribus Cluniacensibus facio ut habeam participationem in cunctis beneficiis et in cunctis orationibus vestris tam in ecclesia Cluniacensi quam in ceteris obedientiis que Cluniaco pertinere videntur Post mortem vero meam rogo vos et medullitus efflagito ut in monasterio Cluniacensi meum tricenarium fiat atque die obitus mei anniversarius in cenobio Cluniacensi perpetuo celebretur et recolatur Oportunum itaque mihi proceribusque meis visum est ut de hoc supradicto monasterio in primis donec plenius efficiatur una marca argenti Cluniacensi monasterio in censum prebeatur Cum vero illud monasterium per Dei gratiam ad plenitudinem restaurationis pervenerit secundum augmentum edificati monasterii census supradictu augeatur Et post obitum meum ille census augmentatus in die anniversarii mei ad refectionem monachorum Cluniacensium tribuatur Hoc igitur monasterium supra commemoratum vobis domno Petro Cluniacensi abbati et successoribus vestris fratribusque Cluniacensibus pro remissione peccatorum meorum dono atque concedo per manum domni Stephani camerarii perpetuo possidendum cum omnibus hereditatibus suis atque justiciis tam ecclesiasticis quam laicalibus quecunque ad ipsum monasterium pertinent vel pertinere debent ubicumque poteritis invenire Et etiam cum cauto quod videlicet habet terminos suos discurrentes per locum illum qui dicitur ad Fontem Frigidum et inde per ripam de Kazorros et inde quomodo dividit cum Monumenta et inde ad illam arcam de Agua de Vada et inde per cacumen Montis Laurarii et inde per illud castrum quod dicitur Sapeli et inde ad illam archam de Avelaneda et inde per Soverdelum et inde unde primitus incepimus Si quis autem tam de propinquis meis quam de extraneis istud factum meum irrumpere temptaverit in primis sit excommunicatus atque maledictus et cum Juda traditore habeat participium et regali curie II libras auri persolvat Facta series testamenti era MCLXV die que est X kalendas junii Ego prephata regina hoc testamentum manu mea corroboro atque confirmo Infans Ildefonsus conf Pelagius Bracharensis archiepiscopus conf Comes Fernandus conf Magister Bernardus conf Comes Monio conf Hugo Portugalensis episcopus conf Infanta Sancia conf Adefonsus conf Regnante Ildefonsus juvenis in Legione + Ego regina Tarasia confirmavi Petrus testis Hugo testis Sarrazinus testis Onoricus testis Gundisalvus testis Willelmus testis Pelagius testis Menendus proprie curie notarius