Charter Document - 02183993
Charter Number: | 02183993 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1126 |
Date type: | Internal, Calendar |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - H sup Cluny 139 (p2) Archives départementales de Saône-et-Loire - H sup Cluny 140 (2) (p2) CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Patris ac Filii et Spiritus Sancti qui trinus et unus vivit et regnat Deus a quo omnia per quem omnia in quo omnia ipsi honor et gloria in secula seculorum Amen Ego siquidem domnus Gomes Nunides nutu Dei comes una cum fratre meo domno Fernando damus atque concedimus beato Petro apostolorum principi et monachis Cluniacensis cenobii monasterium quoddam hereditatis nostre ob remedium animarum nostrarum et parentum nostrorum qui ibidem sepulti sunt pro spe vite eterne et felicitatis perpetue Hoc autem monasterium nos habuimus de genere et genere nostro ab ipso sui exordio in tantum omni alio herede remoto ut post mortem patrui mei comitis domni Fernandi medietas illius cum inquisitione veritatis in jus regium deveniente medietas vero patris nostri nobis remansit Ego autem medietatem illam que patrui mei fuerat a rege domno Adefonso prescriptione firmitatem adquisivi totum itaque monasterium cognomento Botinio per terminos et divisiones suas antiquitus cum ecclesiis et hereditatibus quas inter vel extra habet vel habere poterit Cluniacensi ecclesie damus atque concedimus tali videlicet conditione ut in unoquoque anno dimidia argenti marcha exinde Cluniaco reddatur cetera vero ibidem commorantibus et Deo servientibus sint in usum Quod si [quod absit] aliquis de genere nostro ad tantam devenerit inopiam ut semper ibi refugium a priore habeat atque adjutorium pro possibilitate inveniat Est autem predictum monasterium in provincia Gallecie in terra Turonii in ripa fluminis Munei territorio Rudensi prope ipsam urbem Tudam ad radicem rupis magne que vocatur Vulturaria versatur[] in quadruplum componat et desuper Xem milia solidos eidem monasterio auctoritate regia persolvere cogatur Facta karta donationis sub era ICLXIIII die VII kalendas augusti Ego comes domnus Gomes Nunides in hac donationis karta manus meas roboravi Ego F Nunides hanc donationis kartam manu mea roboravi Qui presentes fuerunt et viderunt et audierunt Adefonsus archidiaconus confirmat Arias Fernandides confirmat Pelagius Adefonsides confirmat Suarius Cresconides confirmat Johannes qui notuit Petrus testis Pelagius testis Martinus testis Midus testis Stephanus testis Et tota simul Toronia