Charter Document - 02183988
Charter Number: | 02183988 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1125 - 1140 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Noticie cunctorum traditum esse volumus quod ego Mascelinus Gaufredi Tauniacensis castri domini filius terram quam idem pater meus Deo et Cluniacensi ecclesie pro salute anime sue et parentum suorum largitus est aliquanto tempore injuste licet eisdem Cluniacensibus auferens in proprios usus non jure retinui Postmodum autem recogitans istud saluti anime mee obesse Cluniacensi abbate domino videlicet Petro ad partes nostras veniente adii illum ac de retroactis injuriis ei satisfaciens indulgentiam ab eo accepi Propter quod totum illud quod jam dictus pater meus jam dicte Cluniacensi ecclesie contulerat ex integro reddidi sicut subjecta demonstrant Terram scilicet de Rono cum pratis et bosco que ex illa parte que respicit ad orientem clauditur uno brachio Arnonis fluvii ex illa vero que respicit ad meridiem similiter clauditur uno brachio Arnonis cum ipso brachio et cum molendinis qui in eo sunt et qui in eo fieri poterunt totum prorsus brachium dono sicut totum meum est tercia pars que respicit ad occidentalem plagam terminatur ipso magno flumine Carante quam terciam partem dono cum tota illa mea parte ipsius fluminis que sibi est contigua Illa pars que posita est versus septentrionem terminatur esterio Roscherio Ipsum etiam esterium dono ad omnia utensilia que ibi fieri possunt Dono etiam in meo nemore Biarcii tam largum spacium terre ubi spaciose possit edificari monasterium cum claustro et cum omnibus domibus et officinis et ortis et virgultis que habitatoribus necessaria sunt Volo etiam et concedo ut de ipso nemore videlicet de omnibus arboribus ipsius nemoris tam viridibus quam siccis libenter accipiant habitores loci ad omnia necessaria sua scilicet tam ad edificandum vel ad restaurandum domos et clausuras ortorum vel virgultorum quam ad calefaciendum et prorsus ad omnia necessaria Illud quoque notificare curavi quod illud spacium supradicte terre quod remanet apertum inter esterium Huelum et brachium Arnonis volo et concedo esse ad arbergeriam id est ad habitacionem hominum qui undecumque convenerint cujuslibet artis vel officii sint ibi habitare volentes ad servitium monasterii securi et quieti maneant ab omni exactione consuetudinis nisi quam monasterio fecerint ita ut ostam nec cavalcatam nec villicationem nec omnino aliam debitam consuetudinem mihi vel heredibus meis faciant Hec omnia que pro salute anime mee confero concedo et confirmo esse libera et absoluta ab omni angaria ab omni consuetudine nulla re in eis penitus retenta Hoc donum ego Mascelinus ut predictum est in manu jam dicti domni Petri abbatis Cluniacensis faciens pro temporalibus commodis spiritualia ab eo accepi ut videlicet anniversarius dies depositionis mee et patris mei Gaufredi qui est XV kal januar et matris mee qui est X kal januar et avie mee Teucie cujus quia mortis diem ignoramus cum anniversario patris mei celebretur Hujus rei testes existunt Willelmus Baldricus Ademarus Funellus Arnaldus Fulcherius de Talleburgo Bertrannus filius Hugonis Goffredus Giraudus Fuerunt autem cum abbate et alii nonnulli de monachis videlicet Hugo Berardus camerarius Sancti Johannis Angeliacensis Wicardus sacrista Cluniacensis et Bernardus Morellus prior Aiensis