Charter Document - 02183987
Charter Number: | 02183987 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Inquisition |
Date: | 1125 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Reverendissimo Domino P Cluniacensi abbati frater R Vizeliacensis abbas salutem et benedictionem Cum apud Luperciacum hospitati fuissemus in ipsa nocte quidam Philippus iuvenis quem a Castello Canino nuper illud misisti desperatione cuiusdam penitentie sibi per epistulam vestram iniuncte ductus turrem ecclesie ascendit et se querentes fratres lapidibus obruere voluit Tandem nos ad ecclesiam ivimus et in fide eum vocavimus aliter enim descenderere nolebat et quare hoc fecisset inquisivimus Ille autem dixit se a domno Ildino priore Castelli Canini de confessione sua detectum et pannos suos quos ei dimisit patruus suus predecessor eiusdem Ildini in morte sua sibi ablatos ab Ildino conquestus est cum sui panni satis tenues et vetusti ante nos allati fuerint pro quibus misericordiam vestram flagitamus ut et ipsum fratrem Philippum ab onere quod portare nescit in tam parvo conventu allevietis scilicet a custodia et ab abstinentia vini et generalis et ut pannos suos sibi dimissos recuperet obsecramus