Charter Document - 02183986

Charter Document - 02183986


Charter Number: 02183986
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Composition
Date: 1125
Date type: Internal, A.D., Episcopal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis Noverit presentium posterorumque solertia diuturnam contentionem inter Presbyterum Turrensis Ecclesie et inter Monachos Clun[] quorum et ipsus ville parochia a domno Rainaldo venerabili Remensium Archiepiscopo ita esse compositam ut prenominatus Presbyter ea omnia super quibus querimonia agebat tractum videlicet decime stramen quoque et senum et minutam decimam abdicarit Unde etiam pacis et concordie gratia sape fato Presbytero concessum est ut singulis Dominicis de Misse celebratione ex communi oblatione panem vinum et donarium medietatem quoque oblationis parochianorum ad beneficium Presbyteratus pertinentium habeat reliqua omnia sint Monachorum Porro secunda feria ex his omnibus que in Missarum celebrationibus ad manum eius venerint medietatem accipiat reliquis diebus si non plus quam tres denarios oblatio valuerit sibi retineat quicquid vero hunc numerum excesserit cum Monachis dividat De eleemosynis autem et dimissionibus quas obituri facient hoc ordine procurabit ut adhibitis sibi testibus legitimis parochianum commoveat primo quod ipsis Monachis utpote in capite Sanctuarij constitutis pro anima sue remedio dimittat Omnia hec ut supra taxatum est saluo iure priuilegij sepe dicte Turrensis Ecclesie reformande ac perpetuum pacis gratia a predicto venerabili Archiepiscopo Rainaldo decreta chyrographi descriptione et Episcopalis sigilli impressione testium quoque probabilium et authenticarum personarum annotatione firmata sunt Signum eiusdem venerabilis Archiepiscopi R S Ioyranni Abbatis sancti Nicolai S Vrfi Abbatis sancti Dionysij S Hugonis Archidiaconi S Leonis Cantoris S Ambrosij Magistri S Ioannis de Pi S Ioannis de Germania S Odonis Decani ciuitatis S Liberti Decani Actum Remis anno incarnati Verbi MCXXV Indict iii regnante Ludouico Rege Francorum anno xix Archiepiscopatus autem domni Rainaldi anno primo Fulcradus Cancellarius scripsit et subscripsit