Charter Document - 02183984

Charter Document - 02183984


Charter Number: 02183984
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1125
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Eustachius olim comes Boloniensis nunc autem disponente Deo monachus Cluniacensis quod in ultimis ecclesie Cluniacensi dedi presenti cartula sigillo meo munita corroboro et confirmo videlicet ut de villa mea que est in Anglia et vocatur Fobinges annuatim sine ullius contradictione vel diminutione reddantur predicte ecclesie X libre Anglie monete et alie X ejusdem monete ecclesie de Rumiliaco quam et ego cum Maria uxore mea dedi monachis Cluniacensibus Hoc feci ego Eustachius in manu Bernardi prioris Cluniacensis publice apud Romiliacum anno Verbi incarnati MCXXV laudante simulque confirmante Stephano comite Boloniensi cui hereditatem meam cum Mathildi filia mea dedi que et hoc donum laudavit atque confirmavit presentibus multis quorum nomina subnotata sunt S Heustachii qui hoc fecit S Stephani comitis Bolonie qui laudavit S Matildis comitisse que et laudavit S Bernardi prioris in cujus manu factum est S Balduini abbatis Sancti Wlmari S Balduini de Chaiol S Willelmi de Hesdinol S Clarembaldi de Timberona S Balduini constabularii S Haemfredi dapiferi S Wiffredi pincerne S Eustachii de Finles