Charter Document - 02183982
Charter Number: | 02183982 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1125 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Honorius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Monachis S Benedicti super Padum salutem et Apostolicam Benedictionem Pax Ecclesie fratrum concordia Religionis unitas ima supernis et terrenis sociare celestia consuevit Vos igitur unanimiter divino famulatui mancipatos ex Religiosa devotione Deo et hominibus placere paterne charitatis debito congaudemus Hoc siquidem non meritis aut vestre credatis imputandum prudentie sed Deo et sollicitudini Cluniacensis Ecclesie ascribatis cui videlicet a nostris antecessoribus est injunctum ut Religionem in vestro Monasterio institueret et servaret quod divina favente clementia et in temporalibus et in spiritualibus etiam magnum contulit incrementum Unde mandamus vobis atque precipimus quatinus charissimo filio nostro Petro Clun Abbati obedientiam et reverentiam sine refragatione aliqua deferatis Abbatem nimirum quem ipse Consilio Cluniacensis Capituli dederit reverenter suscipiatis et ei sicut animarum Pastori humiliter obedire curetis salvo in omnibus jure et Reverentia Rom Ecclesie Quod si per vos Abbatem constituere presumpsistis nos factum vestrum ducentes irritum plenam de vobis justitiam faciemus Ideoque presentibus vos litteris commonemus atque precipimus ut post earum acceptionem infra quadraginta dies Cluniacense Monasterium adeatis et Abbati quem vobis Cluniacensis Abbas et fratres dederint irrefragabiliter pareatis