Charter Document - 02183981
Charter Number: | 02183981 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1125 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Honorius Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Abbati sancti Bertini et Monachis salutem et Apostolicam Benedictionem Pax Ecclesie fratrum concordia Religionis unitas ima supernis et terrenis sociare celestia consuevit Vos igitur unanimiter divino famulatui mancipatos ex Religiosa devotione Deo et hominibus placere Paterne caritatis debito congaudemus Hoc siquidem non meritis aut vestre credatis imputandum prudentie sed Deo et sollicitudini Cluniacensis Ecclesie ascribatis cui videlicet a nostris antecessoribus est injunctum ut Religionem in vestro Monasterio institueret et servaret quod divina favente clementia et in temporalibus et in spiritualibus etiam magnum contulit incrementum Unde mandamus vobis atque precipimus ut sine contradictione ad carissimi filii Petri Clun Abbatis subjectionem et obedientiam humiliter redeatis Tu vero fili Abba infra quadraginta dies post harum acceptionem litterarum supplici devotione ad Cluniacense Monasterium pergens Abbati obedientiam promittas et eidem Monasterio remota omni occasione professionem facias Quod si contemptor extiteris beati Petri et nostram indignationem incurres Datum Lateranis