Charter Document - 02183979

Charter Document - 02183979


Charter Number: 02183979
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1125
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Honorius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Cluniacensibus monachis salutem et apostolicam benedictionem Laudes et gratiarum actiones divine miserationi persolvimus quoniam sua protegente virtute in unitate concordie vestram permanere constantiam et in vobis religionis observantiam splendere cognovimus Rogamus autem ut in bono quod inchoastis principio firmiter persistentes pervigili studio laboretis que Deo placabilia sunt efficaciter operari Venientem ad nos charissimum filium nostrum Petrum abbatem pro vestra reverentia et ejus dilectione paterna benignitate suscepimus et tam ipsius quam vestras postulationes diligenter admisimus abbatias siquidem S Aegidii et S Bertini et S Benedicti super Padum ad reformandam et conservandam in eis religionem sibi et Cluniacensi monasterio salvo jure sancte Romane Ecclesie restituimus Ipsum igitur cum litterarum nostrarum prosecutione ad vos remittentes charitatem vestram rogamus ut eum affectione precipua diligatis et tanquam patrem et a Deo constitutum animarum vestrarum custodem obedientia et humili subjectione unanimiter honoretis Obsecramus autem in Domino ut et nos vestris orationibus adjuvetis Precipimus autem ut nullus Cluniacensis professiones monachus ad Pontium olim abbatem sine predicti filii nostri Petri abbatis consensu ire presumat Si quis vero id facere seu tentaverit vel attentare presumpserit sententiam quam in eum prefatus abbas dederit ratam habebimus Data Lateranis IV Nonas Aprilis VIII