Charter Document - 02183977

Charter Document - 02183977


Charter Number: 02183977
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Request
Date: 1124 - 1127
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ego quoque Albero gratia Dei Leodiensis episcopus vestram paternitatem et fratrum Cluniacensium venerabilem saluto conventum meque vestris orationibus commendo et ut me vestrum fidelem accipiatis deprecor Pro quibus autem filius noster Walterus ad vos cum litteris suum mittit nuntium necesse est ut solliciti sitis scilicet ut ad nostras partes monachos tales dirigatis in quibus bonus odor sancte religionis et humilitatis atque caritatis redoleat Nam quos prior Cossiaci misit tanquam ex vestra parte multum dissimiles sunt ab illis conversatione et moribus quos aliquando de vestro cognovimus ordine Ego autem sicut vester fidelis eorum ero adjutor in quibus voluerint et vos de quibus mihi mandaveritis libenter faciam prout possibile fuerit Valete