Charter Document - 02183976
Charter Number: | 02183976 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Request |
Date: | 1124 - 1127 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Domino et patri suo P[etro] venerabili Cluniacensium abbati W[alterus] filius et fidelis suus per magni consilii angelum abundare in omnem gratiam et in omne opus bonum Notum facio vobis pater karissime et fratribus vestris quia ecclesiam de Bertreis cum omnibus usuariis et appendiciis suis legaliter tradiderim et confirmaverim ecclesie Cluniacensi pro salute anime mee in testimonio legitimi advocati et nobilium atque liberorum hominum cum consensu Leodiensis episcopi et archidiaconi ad cujus curam pertinet parrochia ipsius ecclesie Homines autem mei qui de terra sive reditibus ipsius ecclesie sunt beneficati ipsa beneficia accipient de manu prioris ipsius ecclesie et de ipsa ecclesia in hereditatem tenebunt ipsi et posteri eorum et fidelitatem inde facient ipsi ecclesie nullaque violentia vel malo ingenio a sua erunt excludendi hereditate Prebenda quoque presbiteri qui parochie deservit ad priorem ipsius ecclesie pertinebit ut illam cum meo consilio quoad vivam et deinde cum consilio fratrum suorum donet presbitero illi qui ad implendum tale officium idoneus sit ita tamen ut de investitura altaris et de cura animarum sive de culpis suis ipse presbiter suo respondeat archidiacono Servi vero et ancille qui ad ipsam ecclesiam pertinent tantummodo censum sui capitis solvent ad altare et de cetero mihi servient dum vivo post obitum vero meum erunt ecclesie de integro Frater vero meus Godescalcus cui advocatiam dedi et posteri ejus nihil in placitis ipsorum fratrum habebunt nisi ab eis fuerint convocati adjutores ad placitum et tunc tercium tantummodo accipient denarium Conductores etiam decime Sancto Petro et mihi fidelitatem facient quia dum vivo medietatem omnium rerum ad ipsam ecclesiam pertinentium accipiam ad subsidium meum Post obitum vero meum et ipsa medietas dabitur fratribus ibi Deo sub vestra obedientia servientibus Qui fratres pro censu unum tantum denarium aureum singulis annis solvent Cluniacensi ecclesie Hanc igitur constitutionem dum carta et sigillo Leodiensis episcopi confirmare et vobis mittere intenderem jamdudum domine pater deprecatus sum ut aliquos de fratribus Cluniacensis monasterii viros boni consilii et amatores sancte religionis ad locum quem Sancto Petro tradideram mitteretis per quos ipse locus in edificanda ecclesia et in augmento rerum suarum proficeret quique tantummodo sub vestra vel prioris Cluniacensis monasterii essent obedientia Que peticio mea cum vobis placuerit et remissis ad me litteris ita ut mandaveram vos facturum promiseritis miror et valde contristor quare vestram promissionem alio commutaveritis consilio tales enim persone non de Cluniaco sed de Cossiaco ad me misse sunt que nullum in religione sancta haberent studium que contentionibus deservirent et res ecclesie distraherent atque dissiparent nullumque bonum exemplum exiberent populo Quapropter iterum suggero et precor ut secundum vestram promissionem unum priorem et alios tres fratres de Cluniacensi monasterio viros Deum timentes et religiosos atque prudentes ad locum nostrum mittatis per quos et sancta religio et rerum vestrarum census augeatur eorumque bono exemplo gaudeat et edificetur populus Quod si forte propter hoc negligitis quoniam procul a vobis sumus et res quas Sancto Petro dedi parve vobis videntur concedite mihi ut cum vestra gratia ipsum locum constituam ubi voluero secundum timorem et voluntatem Domini