Charter Document - 02183975
Charter Number: | 02183975 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Recognition |
Date: | 1124 - 1125 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego Walterus hoc etiam manifestum fieri volo quod inter me et fratres de Bertreis diffinitum et confirmatum est ut decima ipsius ecclesie quam Sancto Petro tradidi ita inter me et ipsos fratres equaliter parciatur ut dum vivo partem ipsius decime quam in usus meos detinui ex integro habeam reliqua vero pars ad ipsos fratres permaneat Post obitum quoque meum totam decimam obtinebunt Quod ut ista firma permaneant due carte sunt inserte quarum unam ego alteram vero fratres habent ut scilicet in neutram partem injusticia aliqua fieri possit Unde pater et abbas venerabilis vobis obsecrando mando ut illud quod in predictis cartis scriptum habetur in vestro capitulo confirmetis ne si aliquam novam personam ad predictam dirigitis ecclesiam de parte predicte decime valeat inquietare