Charter Document - 02183973
Charter Number: | 02183973 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1124 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris Ego Algerius peccator cum adhuc essem in seculo ecclesie Leodiensis Sancte Marie Sanctique Lamberti indignus canonicus cum fratre Johanne priore de Vilar data pecunia ita conveni ut quoddam allodium juxta ecclesiam de Vilar mihi adquireret unde singulis annis in eternum pro salute anime mee Clunienci ecclesie marcam solveret Ipse autem libenter hoc a me suscipiens strenue sicut promiserat perfecit terram adquivisit quam jure perpetuo in possessionem ecclesie de Vilar delegans presente domno Pontio tunc temporis abbate et Ivone priore ceterisque confratribus Cluniensibus eandem marcam singulis annis in eternum se suosque successores ecclesie Cluniensis de ipsa ecclesia de Vilar cui terram delegaverat persolvere pepigit hoc adjecto quod in ipsa marca XII denarii quos ecclesia de Vilar eatenus ecclesie Cluniensi pro censu solverat computarentur Ego autem ipse Algerius ipsius ecclesie Cluniensis postea factus qualiscumque monachus presente domno Petro ipsius ecclesie venerabili abbate et prioribus et ejusdem ecclesie confratribus cum eodem domno Johanne priore de Vilar ita omnino rem renovavi et confirmavi ut singulis annis in eternum ipsa ecclesia de Vilar antiquo suo censu supputato marcam argenti pro terra sibi adquisita in festo Omnium Sanctorum solvat ecclesie Cluniacensi