Charter Document - 02183966

Charter Document - 02183966


Charter Number: 02183966
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1123
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Domini Notum sit amantibus veritatem et pacem quod nos duo fratres scilicet Hugo Beraldus et Petrus Beraldus unum boscum ab antecessoribus nostris in quo partem quartam habemus senioribus nostris de Cluniaco quibus preest domnus Petrus abbas eorumque successoribus perpetuo futuris sic communem facimus Quicquid de lignis vivis vel mortuis necessarium eis est ad omnem focum in cunctis officinis monasterii omni tempore sicut major murus monasterium et officinas claudit totum habeant sicut voluerint de bosco quem dedit eis Bernardus Grossus et frater ejus Landricus ad omnem focum in quo et nos quartam partem habemus habetque boscus ille terminos istos ab oriente villam quam Breias vocant ab occidente fluvium qui Gradona vocatur a septentrione boscum de Casellis Cluniacensium seniorum a meridie boscum de Curte Humberti Cabillonensium monachorum Sancti Petri In hoc igitur boscho excursum habeant cunctis diebus [famuli] et asini Cluniacensium seniorum ad omnem focum ut dictum est nisi ad rogum illum qui fit ad faciendam calcem seu ad quoquendos lateres vel ad faciendos carbones in usus fabrorum Istud donum facimus nos scilicet ego [Hugo Beraldus et ego] Petrus Beraldus pro animabus nostris et pro anima patris nostri et matris nostre et antecessorum nostrorum Et propter hoc suscepimus a domno Bernardo priore Cluniacensi CC solidos et juravimus super sacrum altare quod nunquam faciamus eis torturam de convencione ista quod pactum hujusmodi nunquam eis effringamus Hoc juravimus fideliter et sine malo ingenio Ego quidem Hugo Beraldus juravi audiente Bernardo Grosso qui dum jurarem me manu tenuit et audiente Wigone decano Cluniacensi Stephano de Cristol Christiano Coco Petro de Curte Humberti Ego etiam Petrus Beraldus juravi audiente Leotaldo capellano Cluniacensi Humberto presbitero Bernardo Pagano Johanne Clunicensi Factum in manu Bernardi prioris Cluniacensis laudante simulque cooperante avunculo nostro Hugone Beraldo abbate Divionense anno Dominice incarnationis MCXXIII Quod ut perpetuo maneat inconcussum cartulam fieri mandavimus et intrantes capitulum Cluniacense sicut hec cartula continet coram omnes qui aderant confirmavimus cum libro regule sicque societatem et participationem omnium beneficiorum suorum conventus Cluniacensis nobis dedit et pro absolutione peccatorum nostrorum et antecessorum nostrorum oracione facta Amen respondit