Charter Document - 02183961

Charter Document - 02183961


Charter Number: 02183961
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1122
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Calixtus episcopus servus servorum Dei dilecto in Christo filio Petro Cluniacensi abbati salutem et apostolicam benedictionem Filiorum nostrorum Cluniacensium fratrum relatione didicimus te communi voto assensu et desiderio in abbatis regimine per Dei gratiam esse constitutum Unde nos omnipotenti Deo gratis agimus et quod de te ab eisdem fratribus factum est auctoritate sedis apostolice confirmamus Monemus igitur dilectionem tuam et hortamur in Domino ut et domum ei commissam tibi congregationem sic studiose regere sicque satagas per divinum auxilium gubernare quatenus per tue sollicitudinis industriam Cluniacense monasterium et in spiritualibus et in temporalibus augeatur atque ad animarum salutem in loco ipso religionis integritas nullis unquam occasionibus violetur Nos enim et tuam personam et locum ipsum ea volumus affectione diligere illo cupimus honore atque juvamine confovere quo a nostris predecessoribus tuos novimus predecessores dilectos pariter et adjutos Data Laterani xii Kal Novembris