Charter Document - 02183955
Charter Number: | 02183955 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1121 - 1124 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Calixtus episcopus servus servorum Dei venerabili fratri B Matisconensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem Que Beati Petri Cluniacensi monasterio a te illata sunt et nos et fratres nostros vehementer gravant Post nostras enim commoniciones post scripta frequenter missa manum tuam quod actenus inauditum est super ipsam parrochiam extendisti clericos et laicos excommunicasti et in beati Odonis ecclesia divina penitus celebrari officia prohibuisti Monachis etiam graves prout asserunt injurias intulisti et nonnulla eis pertinentia abstulisti In his tamen omnibus paterna tibi benignitate pepercimus correctionem tuam sicut venerabilis frater noster Hu[mbaldus] Lugdunensis archiepiscopus ad nos veniens promiserat expectantes Tu autem ut prius sicut et postea pertinaciter restitisti Hanc ergo presumptionem et tantum apostolice sedis contemptum ferre diutius non valentes licet inviti propter paterne dilectionis et familiaritatis gratiam ex racionabili fratrum nostrorum sententia episcopale tibi officium auctoritate sedis apostolice interdicimus donec a Cluniacensis monasterii et clericorum seu laicorum et ipsius capelle infestatione desistas et nobis de contentu nostro satisfacias Datum Laterani V idus januarii