Charter Document - 02183953

Charter Document - 02183953


Charter Number: 02183953
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1120
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Josbertus de Lino Cluniacum veniens orationis gratia pro redemptione anime mee et parentum meorum donavi Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et Cluniacensi ecclesie in communi capitulo et domui de Columberiis que ad eam pertinet in foresta mea de Lino ut monachi inibi accipiant ligna sufficienter ad calefaciendos se et furnum suum et apud Rabomunt jus pascue ad pascenda animalia sua Et ipsi fratres concesserunt mihi quod tantum facerent pro me post obitum meum quantum faciunt pro uno de fratribus suis Hujus rei testes sunt Frater Otgerius prior Cluniacensis et totum capitulum Rainaldus miles de Gentiarum Balduinus serviens ipsius Josberti