Charter Document - 02183952
| Charter Number: | 02183952 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Letter |
| Date: | 1120 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dilectissimis fratribus tam monachis quam clericis ceterisque devotis Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo frater P[ontius] Cluniacensis abbas salutem et benedictionem Quantum Hu[mbaldus] dictus Lugdunensis episcopus post gravem afflictionem jam dicte ecclesie ad congregationis nostre inquietationem ad vestras credimus aures pervenisse Nunc vero isdem tantis malis graviora adiciens ad domini pape et apostolice sedis contemptum prorumpens verba et scripta ejus omnino contempnens contra decreta canonum contraque auctoritates apostolice sedis nefanda scripta dispersit Qui si intellexisset scita sanctorum conciliorum sacrorumque canonum quibus sancte Romane ecclesie auctoritas innititur et declaratur non in celum posuisset os suum sed digito buccam suam compressisset Quapropter vobis mandamus ut sicut a contemptore domini pape et sedis apostolice ab eo vos abstineatis nullam ab eo requirendo justiciam que utique apud illum nulla est nec in aliquo ei serviendo donec in proximo beati Petri et domini pape ac sedis apostolice sententia digne feriatur presbiteris quoque ecclesiarum nostrarum precipimus ut magis studeant obedire institutis domini pape et predecessorum ejus quam subdiminis et exactionibus predicti Hu[mbaldi] Si quis vero illius nenias sedis apostolice decretis preposuerit et illa nefaria scripta in nostris ecclesiis annunciaverit nos eum auctoritate beati Petri et domini pape ejusdemque Cluniacensis ecclesie omnium benefactorum vestrorum expertem facimus litteras istas vicissim mandamus mitti et auctoritatem apostolice sedis et Cluniacensis ecclesie populis et probis viris predicare ne illius sacrilegi scripti contagione legantur
