Charter Document - 02183951

Charter Document - 02183951


Charter Number: 02183951
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1120
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Petrus de Petrodo habuit litigium cum decano de Cavignis de prepositura de Selustriaco cui Petro decanus jus obtulit Petrus autem facere vel suscipere omnino recusavit Qui tamen Petrus omnino consensit ut causa litigii ventilaretur ante episcopum Matisconensem et Bernardum de Bruerio atque Guidonem de Berziaco in presentia decani de Bellojoco aliorumque multorum quorum nomina subterleguntur Que causa consensu Petri et Umberti fratris ejus ad hoc deducta est ut Petrus cum fratribus suis quicquid de prepositura ante quesierat ex toto refutaret Qui etiam omnimodam se pacem servaturum deinceps sub hac re sacramento promisit atque ut omnes fratres suos id ipsum jurare compelleret eodem sacramento spopondit quod Umbertus Oddo et Guillelmus ut Petrus promiserat impleverunt Eodem etiam sacramento promisit Petrus ut si aliquando Stephanus clericus frater suus pro supradicta re vellet aliquomodo calumniari ecclesiam quod idem Petrus adversus eum pro ecclesia warantiam portaret Quam ob causam decanus dedit Petro et fratribus ipsius septuaginta solidos Cluniensis monete His ita compositis decanus appellavit Petrum ut de terris monasterii quas injuste detinet sibi faceret rationem hoc est de manso de Cros et de terra Guillelmi de Monte Vergeso De qua appellatione nullam ad presens habere potuit rationem et consilio amicorum suorum promisit decanus nullam super hac re a presentis anni resurrectione usque ad alteram resurrectionem adversus Petrum querimoniam se facturum ab hoc autem termino sine ulla contradictione vel offensione facta a Petro poterit decanus juris sui rationem quacumque voluerit hora requirere Petrus enim suo ita se sacramento constrinxit ut nullam ecclesie contrarietatem faceret si predicte rei justitiam decanus quereret Horum omnium testes sunt predictus episcopus Stephanus decanus de Bellojoco Bernardus de Bruerio Guido de Berziaco Guicardus de Massilia Stephanus prepositus de Civigno Durannus Largus Haaldus presbiter de Civigno Gausbertus presbiter de Carnato Paganus de Mareza Guicardus de Solestria et alii plures