Charter Document - 02183950

Charter Document - 02183950


Charter Number: 02183950
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1120
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit omnibus presentibus et futuris quod Ubertus de Saliaco misit in vadimonium mansum Mainfredi justa portam [Besorniaci] monachis Cluniensibus et omnes terras quas ipse Mainfredus tenebat ab eo et omnes terras quas idem Ubertus habebat a ripa Grandi usque ad Vinosam et usque ad Vissandum et Corbolum pro quingentis solidis eo pacto ut si Ubertus non redimerit antequam moriatur perpetualiter habeant et possideant Hoc autem factum est presentibus monachis Berardo Viridi Guillelmo de Bersoniaco Stephano de Galaniaco ante ecclesiam Sancti Odilonis Cluniaci per manum domni Bernardi camerarii Testes quoque sunt Andreas prepositus Johannes secretarius Garnerius famulus camerarii fide jussores vero sunt Girardus Viridis Petrus Ruils Gaucerannus de Vitreia Pro trecentis quoque solidis quos a domno Bernardo camerario habuit dedit tres modios vini per unumquemque annum in villa Chagisiaco in vineis Bernardi et fratrum ejus qui cognominatur Parvuli teste ac fide jussore Milone de Oble Postea vero sanctus Hugo abbas Lurduni eum Ubertum [] ne jam sibi proxima recepit ad monachi zandum et tunc idem Ubertus omnia que in vadimonium miserat et que [supra] scripta sunt pro anima sua in quantum melius scivit et potuit Cluniacensi ecclesie dedit et data confir[mavit et] concessit S Luce armarii S Artaldi de Lurduno Testes sunt domnus Bernardus camerarius Rodulphus famulus Constabulus et alii multi Hoc autem tali modo concessum est obedientie de Besorniaco ut singulis annis obedientiariis ejus persolvat inde camerario XX solidos in festivitate Sancti Maioli Sequenti autem tempore post mortem supradicti Uberti filius ejus nomine Ubertus donum patris sui anime ejus non bene providens calumnians repetebat unde ad placitum venire ipse Ubertus et domnus Bernardus suprascripto tempore camerarius nunc vero prior pacificus isque prior pro pacanda querela et pro obtinenda pace Uberto munera dedit Laudavit ergo Ubertus donum suprascriptum patris sui et si aliquid juris in eo habebat totum dedit et concessit Deo et servientibus beato Petro Cluniaci Huic donationi interfuerunt viri veraces testes hi Domnus Bernardus prior Cluniacensis et frater ejus Bernardus Engelbertus de Yspania Boso Fulco monachi Artaldus de Busseria Ubaldus famulus Stephanus de Cadrella Dodo de Sancto Germano Giraldus Pellicus laici