Charter Document - 02183946

Charter Document - 02183946


Charter Number: 02183946
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1120
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Controversiam que agitata est inter Basiliensem ecclesiam et monachos Sancti Blasii nos Gregorius presbiter cardinalis et Pontius Cluniacensis abbas vice fungentes domini pape Calexti per Dei gratiam sic diffinimus audita utriusque partis causa Si alii archiepiscopi vel episcopi regni qui sunt advocati in abbatiis aliorum episcopatuum jure ecclesie sue ex concessione vel ex tolerantia sedis apostolice electis abbatibus concessionem per virgam fecerint episcopus quoque Basiliensis abbatibus qui in ecclesia Beati Blasii preponendi sunt post electionem hoc ipsum faciat quod si Romana ecclesia ceteris episcopis concessionem per virgam contradixerit sic se habeat domnus episcopus Basiliensis sicut et ceteri archiepiscopi vel episcopi dispositione Romane ecclesie se habuerint De cetero domnus episcopus predictos Sancti Blasii fratres sic tueatur ut fratrum religio et monasterii possessio per ejus industriam non minoretur verum etiam in dies augmentetur Preterea illa antiqua observantia que ab episcopis retenta est et scriptis confirmata videlicet quod advocatus laicus quem episcopus eis dederit si tirannidem in possessionibus vel hominibus monasterii exercuerit ab eodem episcopo amoveatur et alius bonus subrogetur Hec igitur omnia ut rata et illibata permaneant apostolica auctoritate confirmamus et sigilli nostri impressione signamus Actum publice Basilee apud Sanctum Albanum anno ab incarnatione MCXX presidente in sede apostolica Calixto papa II imperante vero Henrico IIII imperatore augusto astantibus atque collaudantibus domno Roudulfo Basiliensi episcopo et domno Rostanno Sancti Blasii abbate Testes hujus nostre accionis fuerunt domnus Giraldus Lausonensis episcopus et predicti imperatoris cancellarius et Wichardus camerarius Hugo constabularius Petrus armarius et Willelmus prior Sancti Albani monachi Cluniacenses canonici quoque Basiliensis Hesso prepositus Heremannus decanus claustri Hugo cantor et alii multi Monachi etiam Sancti Blasii Drutmannus Giraldus et plures alii De laicis vero comes Adelberto Warnerius advocatus Warnerius vicedominus De prepositis vero Basiliensis ecclesie Sigenandus prepositus Sancti Germanni Grandisvallis et Bucco prepositus Sancti Urcini Scriptum per manus domni Adelberti prioris de cella Sancti Petri Cluniacensis in Silva Nigra sub die kal aprilis Et nunc Domine mi providentia vestre auctoritatis decernat super hanc rem