Charter Document - 02183943
Charter Number: | 02183943 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1119 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Amen Ego Ludovicus Dei gratia Francorum rex Notum fieri volumus cunctis fidelibus tam presentibus quam futuris quod nos pro salute nostra et stabilitate regni nostri ad preces archiepiscoporum episcoporum et principum regni nostri monasterium Cluniacense nobilius membrum nostri regni cum omnibus prioratibus possessionibus et pertinentiis suis in regno nostro constitutis in nostra et successorum nostrorum regum Francie defensione garda et tutela recipimus Et quia certum est quod singuli prioratus ad abbatem et monasterium Cluniacense pertinentes per abbates Cluniacenses acquisiti sunt et eis dati ad suam et monachorum suorum et pauperum Christi sustentationem et quod a fundatione ordinis Cluniacensis est observatum quod abbas Cluniacensis prioratus suos committit regendos et custodiendos sicut rem suam propriam cuicumque voluerit de suis monachis sine aliqua distinctione electione vel certe persone requisitione vel nominatione et eosdem removet quando sibi bonum videtur et utile ideo ad tanti gregis Dominici unitatem sub potestate et dominio et obedientia abbatis et monasterii Cluniacensis regendam perpetuo ad requisitionem abbatis et conventus Cluniacensis et ad preces priorum et monachorum prioratuum Cluniacensium nomina prioratuum in quibus abbas Cluniacensis habet et exercet supradicta ad suam voluntatem presentibus litteris inseri fecimus Sunt autem hec nomina videlicet prioratus Beate Marie de Karitate super Legerim quam Gauffridus Autissiodorensis episcopus et Guillelmus comes Nivernensis et Barnardus de Chilant et alii fideles nostri regni ad quos locus ille de Caritate cum villa et pertinentiis suis omnibus in spiritualibus et temporalibus totaliter pertinebat Hugoni abbati et monasterio Cluniacensi et eorum successoribus dederunt et concesserunt absque ulla retentione per se et monachos suos professos omni tempore habendum tenendum et possidendum prioratus Sancti Martini de Campis Parisiensis et alii prioratus qui sequuntur videlicet de Lehuno de Montedesiderio de Abbatisvilla de Crispeyo de Nantolio de Autolio de Grandicampo de Sancta Margareta de Consiaco de Gaia de Vandopera de Turribus super Maternam de Sancto Theobaldo de Sancta Margareta de Floriaco de Vergeio de Troaldo de Magombrio de Longo Ponte de Nongento de Gacicuria de Peuvers de Ponte Monachorum de Prato juxta Donziacum de Sancto Stephano Nivernensi de Sancto Salvatore Nivernensi de Sancto Reveriano de Luperciaco de Borbonio de Paredo de Amberta de Caroloco de Marcigniaco quem Hugo abbas Cluniacensis fundavit in patrimonio suo de Remilliaco de Wasto de Bugisent de Domna Petra de Silviniaco de Rivis de Celsiniis de Volta de Sancto Floro de Portu Sancti Saturnini prioratus Statuimus insuper et concedimus et promittimus quod nos et successores nostri reges Francie tenemur abbates qui pro tempore fuerunt et eorum successores et monasterium Cluniacense et prioratus predictos manutenere deffendere et custodire sicut res proprias et ipsi abbati et monasterio Cluniacensi garentire cum omnibus bonis et rebus suis in regno nostro positis vim et violentiam removere dampna et injurias a quocumque inferantur facere emendari promittimus et tenemur pro nobis et successoribus nostris regibus Francie quotiens nos vel successores nostri reges Francie per abbatem et conventum Cluniacenses fuerimus requisiti Fortalicia autem castra et municiones propter necessitates et defensiones corone regni Francie publice faciendas in manu corone Francie habebimus abbate et conventu Cluniacensibus prius requisitis predicta autem aliquo casu extra manum et coronam regni Francie non poterunt ad aliquam aliam personam aliquo modo transferri sive pervenire Astantibus in palatio nostro hiis quorum sub titulata sunt nomina facta sunt hec videlicet Guillelmo dapifero Gisleberto buticulario Hugone constabulario Guidone camerario Ut autem hec memorie traderentur scripto commendavimus et sigilli nostri auctoritate et nominis nostri impressione ne a posteris infirmari posset vel infringi corroboravimus Actum publice Aurelianis anno incarnati Verbi millesimo centesimo nono decimo regni nostri undecimo S Guillelmi dapiferi S Gisleberti buticularii S Hugonis constabularii S Guidonis camerarii Data per manum Stephani cancellarii