Charter Document - 02183942

Charter Document - 02183942


Charter Number: 02183942
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1119
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Calixtus Episcopus servus servorum Dei Verziacensis Monasterii Monachis et familie salutem si obedierint et Apostolicam benedictionem Carissimi fili nostri Petri Cluniacensis Abbatis et fratrum ejus querelam accepimus quod recipere Priorem de Cluniacensi Monasterio recusetis cum locus vester jam per triginta fere annos Priorem tantum de domo eadem habuerit in quo profecto magnum vobis et vestre generare videmini Ecclesie detrimentum Cum enim paci et Religioni intendere debeatis in dissensione et scandalo permanetis Per presentia igitur scripta vobis precipiendo mandamus ut usque festum proximum beati Thome Priorem de Cluniacensi recipiatis Cenobio eique debitam sicut hactenus factum est obedientiam prebeatis Alioquin nos ex tunc Ecclesiarum vobis introitum interdicimus et in vestro Monasterio divina prohibemus officia celebrari Datum Altisiodori VII Idus Decembris