Charter Document - 02183938
Charter Number: | 02183938 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1119 |
Date type: | Internal, A.D., Abbot-Prior, Feast |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Notum sit omnibus veritatem amantibus quod ego Eberardus Cocus et ego Arnaldus filius suus de castro Gordone dedimus pro remedio animarum nostrarum patrum et matrum nostrarum et pro remedio animarum dominorum nostrorum Willelmi et Aymerici de eodem castro Gordone eorumque parentum et omnium parentum nostrorum in manus domni Pontii sancte Cluniacensis ecclesie venerabilis abbatis ad Montem Sancti Johannis et fratribus ibi Deo servientibus eis sine calumpnia cum omni auctoritate libertate et utilitate in pace perpetualiter possidendum duo molendina cum stagno et unam condeminam omnia ad pedem ejusdem prefati Montis insimul sita Preterea unum de filiis meis ei pro monacho reddidi quem et ipse benigne suscepit Hujus mee donationis testes sunt Giraldus de Valon Willelmus de Gordone Rotbertus de Alba Roca et alii multi Actum publice apud castrum Gordonem anno Dominice incarnationis MCXVIIII anno autem ordinationis domni Pontii abbatis XI in die festivitatis sancti Johannis Baptiste presentibus monachis Cluniacensibus Wichardo camerario Iterio Bernuino capellano Scriptum autem per manum Hermanni domni Pontii abbatis notarii