Charter Document - 02183935

Charter Document - 02183935


Charter Number: 02183935
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1118
Date type: Internal, A.D., Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ego Guido Lascurrensis episcopus atque ego Pontius Cluniacensis cenobii abbas presentibus et futuris notum fieri volumus quod controversiam qua erat inter matricem Lascurrensem ecclesiam et Cluniacense monasterium pro ecclesiis de Morlano tali concordia in presentia domini Gelasii pape ii finivimus Si quidem ego Guido predictus episcopus dimisi dedi et concessi Pontio abbati et Cluniacensi monasterio et monachis ibidem Deo servientibus corumque successoribus ecclesias de Morlano S Fidis scilicet et sancti Andree de Novoburgo et cum decimis et omnibus ad easdem pertinentibus quicquid ad Lascurrensis ecclesie jus pertinebat hoc videlicet pacto ut Cluniacenses monachi singulis annis xx conchas annone cujus annone tertia pars sit frumenti tertia milii tertia avene mihi Guidoni successoribusque meis Lascurrensibus episcopis persolvatur Hanc autem concessionem feci domno Pontio Cluniacencis cenobii abbati presente domino Gelasio papa ii cum baculo quem de manu ejusdem pape accepi Concessi quoque ut monachi Cluniacenses et eorum successores predictas ecclesias cum suis pertinentiis deinceps quiete habeant et possideant Ego itaque Pontius Cluniacensis abbas consilio Cluniacensium fratrum qui ibi presentes aderant Amblardi videlicet abbatis S Martialis Gerentonis sacriste Hugonis camerarii nostri Petri Armarii Hildini notarii Engelberti Bermini Girberti Morlanensis prioris hanc concordiam feci et concessi Hec autem concordia facta est Alesti in territorio Nemausensi in presentia domini Gelasii papa ii Gerardi Engolismensis episcopi apostolica sedis vicarii Richardi Narbonensis archiepiscopi Bosonis cardinalis presbyteri Chrysogoni cardinalis diaconi Petri cardinalis diaconi Durandi camerarii Petri Cesar Augustani episcopi et aliarum religiosarum personarum Et ut hec concordia firma semper et illibata permaneat sub adstipulatione chirographi firmari eam fecimus Facta autem concordia ista anno incarnationis Dominice MCXVIII indictione xi anno pontificatus domini Gelasii pape ii primo regnante Ludovico rege Francorum