Charter Document - 02183934

Charter Document - 02183934


Charter Number: 02183934
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1118
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ad recordationem firme memorie scribimus quod ego Leodegarius Vapincensis episcopus in presentia domni pape Gelasii secundi altercationes quas cum Cluniacensibus monachis habueram ita definivi Terram quam eis abstuleram quiete et sine calumpnia ulterius possidendam monachis reddo oletam vero inter meam et eorum terram Vapincensis sacrista cum aliis quos ipse advocaverit ponet ecclesiam quoque de Veheneto quam eis prius cum assensu capituli mei dederam eisdem monachis restituo ut clerici plenarie eos inde revestiant me bona fide et sine malo ingenio tractaturum et deinceps monachis de illa ecclesia et de omnibus aliis rebus quas in episcopatu meo habent salva justitia mea me fidelissimum amicum fore promitto Quod si clerici pacifice eos revestire noluerint huic mee revesti[ti]oni rebelles exstiterint eos et coadjutores eorum a liminibus sancte ecclesie sequestrabo et ecclesiis eorum omnem divinum officium interdicam Quod ante domnus papa fecerat et modo confirmat et eis omnimodis inimicus ero post factam istam revestitionem et satisfactionem domno papa de contemptu loco et termino quem domnus papa constituerit clerici si voluerint causam suam agant Facta fuit hec apud Sanctum Valerium in presentia domni pape Gelasii secundi presentes et testes fuerunt domnus L Ostiensis episcopus et domnus G E[n]golismensis episcopus et cardinales domnus Boso et domnus Johannes de Crema et domnus Corradus et episcopus Grati[an]opolitanus et Valentinus et Aurasicensis et plures alii