Charter Document - 02183931
Charter Number: | 02183931 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1117 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod Gaufredus de Saliaco pro animabus antecessorum suorum omni calumpnia sopita contulit Deo et beatis apostolis Petro et Paulo et obedientie de Jaliniaco domnoque Gausberto Monetario ejusdem obodientie decano Stephanum cognomento Cornutum cum omnibus illis qui ex lumbis ejus processerunt vel processuri sunt Hoc autem sciendum est quod domnus Gaufredus de Saliniaco pro isto dono a domno Gausberto Monetario L solidos accepit Hujus rei testes sunt Gaufredus de Marchiseio Artaldus de Maliaco Guntardus presbyter David de Maliaco Adam frater ejus Benedictus Bruno de Alio Warnerius Budellus Hugo Forestarius Willelmus Warnerius Factum est autem hoc donum et in capitulo concessum anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo XVII regnante Ludovico rege Francorum Pontio abbate presidente cenobium Cluniense Berardo episcopo regente episcopatum Matisconensem